1vorticum, ſi unquam plura ſuerint quàm quatuorde
cim in hoc ſpatio, in Cometas abierint.
cim in hoc ſpatio, in Cometas abierint.
CXLVL.
De primâ productione
omnium Planetarum
De primâ productione
omnium Planetarum
5
10
15
20
25
Sicque jam videntes primarios Planetas, Mercu
rium, Venerem, Terram, Martem, Jovem & Saturnum,
ad diverſas diſtantias circa Solem dederri,
id ex eo contingere, quòd eorum qui Soli viciniores
ſunt, ſoliditas ſit minor quàm remotiorum. Nec mira
bimur Martem, Terrâ minorem, ipſâ tamen magis à
Sole diſtare, quia ſolidior nihilominus eſſe poteſt, cùm
ſoliditas à ſolà magnitudine non pendeat a.
CXLVII.
Cur quidam Planetae
ſint aliis a Sole re
motiores: idque ab
eorum magnitudine
ſolâ non pendere.
Cur quidam Planetae
ſint aliis a Sole re
motiores: idque ab
eorum magnitudine
ſolâ non pendere.
5
10
Et videntes inferiores ex iſtis Planetis, altioribus
celeriùs in orbem ferri, putabimus id ex eo fieri, quòd
materia primi elementi, quee Solem componit, celer
rimè gyrando, viciniores coeli partes magis ſecum
abripiat quàm remotiores. Nec interim mirabimur,
quòd maculae quae in ejus ſuperficie apparent, multò
tardiùs ferantur quàm ullus Planeta: (quippe in bre
viſſimo ſuo circuitu viginti ſex dies impendunt, Mercu
rius autem in ſuo pluſquàm ſexagies majori, vix tres
menſes, & Saturnus in ſuo fortè bis millies an
nos tantùm triginta; qui niſi celeriùs ipſis moveretur,
plus centum deberet impendere). Hoc enim putabimus
accidere ex eo, quòd particulae tertii elementi, ortae à
continuà macularum dissolutione, congregatae ſint
circa Solem, atque ibi magnam quandani molem ae
ſive aetheris componant, fortèà uſque ad ſphaeram Mer
curii vel etiam ulteriùs extenſam; cujus aetheris par
ticulae, cùm ſint valde irregulares & ramoſac, ſibi in
vicem ſic adhaerent, ut non disjunctim concitentur,
quemadmodum globuli materiae cceleſtis, ſed