Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
141
141 (123)
142
142 (124)
143
143 (125)
144
144 (126)
145
145 (127)
146
146
147
147
148
148 (1)
149
149
150
150
< >
page |< < (5) of 393 > >|
1985 indicat) cùm organi cujuſvis horodeictici, ſatìs accuratè conſtructi,
motibus conſentire.
Talis enim machina è fabrica ſua comparata eſt,
ſecundum motûs ſui repetitiones ſuccedaneas, æqualiter moveri;
_Clepſydram_ puta dimetiendæ diei, vel horæ deſtinatam; & quoniam
in hac aqua, vel arena quoad quantitatem ſuam, &
ſiguram, vimque
deſcendendi prorſus eadem manet;
nec non vaſculum continens, &
meatus ipſam tranſmittens haud omnino variantur, tantillo ſaltem
tempore, pérque temperiem aeris conſimilem, nec ideò cauſa ſubeſt
ulla, cur non æquales in ſingulis eſſluxibus motus obire concedatur;

ergo ſi compertum ſit, Solares motus, ſeu quoad integras periodos,
ſeu quoad partes ipſarum proportionales, organi talis repetitis mo-
tibus exquiſitè congruere, meritò pronunciandum eſt, eos prorſus
æquabiles, &
uniformes fore. Ex quo diſcurſu liquere videtur, id
quod fortè non nemini mirum videatur, cæleſtia corpora non eſſe, ex
parte rei propriéque loquendo, primarias &
originales temporis
menſuras;
aſt illos potius motus, qui prope nos ſenſibus obverſantur,
&
experimentis subjacent noſtris, cùm horum ope cæleſtium motuum
regularitatem dijudicemus.
Nè quidem ipſe Sol temporis idoneus ju-
dex, aut teſtis {αυ}{τί}@ς{ος} eſt, niſi quatenus horariæ machinæ ſuſſra-
gio veracitatem ſuam adteſtatur.
Nec ſanè, quod obiter interpono,
poteſt ullo pacto ſciri num periodi ſyderum ante multa ſecula tranſcur-
ſæ noſtri ſeculi revolutionibus omnino pares fuerint;
nemo ſcilicet
aſſerat certo _Methuſelam_ illum qui tantùm non mille vitæ tranſegit
annos, eo fuiſſe reverà μακροβιώ{τε}{ρο}ν qui jam ante centum annos
fato cedit.
Quid enim, ſi Sol tum junior, eóque vegetior decuplo
citiùs periodos ſuas evolverat?
Quid ſi tum aër purior, & indè cor-
porum gravitas validior eſſecerat, ut vel ipſa organa mechanica
citatiores acciperent motus, adeóque cum noſtri temporis inſtrumen-
tis comparata fidem ſuam fallerent?
_Empedocles_ quidem, apud _Plu-_
_tarchum,_ exiſtimâſſe dicitur Solem initio dies longè prolixiores eſſe-
ciſſe.
Sed minùs id rationi conſentaneum videtur, quia tales motus{? }
vertiginoſi ſenſim elangueſcere potiùs ſolent;
quàm invaleſcere. Ve-
rum obiter hæc, &
vix ſeriò; revertamur in orbitam. Temporis
(ſeu permanentiæ rerum in ſuo eſſe, ſtatu, motúve) quantitas, ut
dictum eſt, à motu quolibet dignoſcitur, bene notorio, æquabili,
(ſeu quoad partes ad hoc adhibitas ſibi conſtanter æquali ac ſimili)
dein ſecundario è quibuſvis aliis motibus, qui cum illo comparati
proportione correſpondent, è cæleſtibus imprimìs, Solis potiſſimùm
ac Lunæ.
Adeò ut æqualia tempora ſint, in quibus eadem clepſydra
ſemel ac iterum, vel æquè multis viſibus exhauritur;
aut in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index