Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Page concordance

< >
Scan Original
191 9
192 10
193 11
194 12
195 13
196 14
197 15
198 16
199 17
200 18
201 19
202 20
203 21
204 22
205 23
206 24
207 25
208 26
209 27
210 28
211 29
212 30
213 31
214 32
215 33
216 34
217 35
218 36
219 37
220 38
< >
page |< < (16) of 347 > >|
19816& ſectioni occurrentibus in L,I. Conſtat Hyperbolen ex F ad partes H
omnino incedere intra angulum L F I, &
cum ipſa in infinitum extendi
poſſit, cumque in ſecunda figura ſpatium F I B ſit occluſum ad I, &
ad
rectam L B nunquam poſſit prouenire, eò quod ipſa L B ponatur Hyper-
bole G F H aſymptotos:
in tertia verò cum ſpatium F I N ſit vndique oc-
cluſum, neceſſariò, in vtraque figura, deſcripta Hyperbole G F H in ali-
quo puncto datam ſectionem ſecabit.
Sit ergo harum mutua interſectio
punctum M, per quod ductis, vt factum fuit in prima figura, rectis lineis
quæ aſymptotis E D, E C æquidiſtent, ijſdem penitus argumentis, ac in
primo caſu, demonſtrabitur ipſam Hyperbolen in nullo alio puncto quàm
M cum data ſectione A B conuenire.
Quare ſi per punctum in angulo, & c.
Quod erat demonſtrandum.
THEOR. IX. PROP. XIII.
Si in Hyperbola, ſumpta fuerint duo quælibet puncta, à qui-
bus ductæ ſint aſymptotis æquidiſtantes, eiſque occurrentes:
re-
cta linea iungens occurſus;
lineæ, data puncta iungenti, æqui-
diſtabit.
ESto Hyperbole A B, cuius aſymptoti C D, C E, ſumptaque ſint in
ſectione duo quælibet puncta A, B, à quibus ductæ ſint A F, B G,
aſymptotis æquidiſtantes.
Dico iunctas A B, F G, eſſe inter ſe paralle-
las.
Nam vtrinque producta A B vſque-
158[Figure 158] ad aſymptotos in D, &
E. Erit in 118. ſec.
conic.
ma figura, B D æqualis A E:
in ſecun-
da verò, cum ſit A D æqualis B E, ad-
dita communi A B, erit item D B æ-
qualis ipſi A E.
Sed in triangulis D B
G, E A F, anguli ad D, B, æquantur
angulis ad A, &
E, vterque vtrique,
ob paralellas D G, A F, &
B G, E F;
quare triangula D B G, A E F ſunt ſimi-
lia inter ſe, ac propterea vt D B ad B
G, ita A E ad E F, ſed antecedentes
D B, A E ſunt ęquales, vt modò oſten-
dimus, ergo, &
conſequentes B G, E F,
æquales erunt, at ſunt quoque inter ſe
parallelæ, quare, &
F G ipſi A B ęqui-
diſtabit.
Quod, & c.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index