DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Page concordance

< >
< >
page |< < of 207 > >|
1
lem vtriſ〈que〉 duplæ ipſius AF, & ipſi DG. ostenden­
dum est frusti ADEC centrum grauitatis eſſe punctum 1.
ſit quidem ipſi FB æqualis MN, ipſi verò GB æqualis NO.
ſumaturquè ipſarum MN NO media proportionalis NX.
quarta verò proportionalis TN. lineæ nimirum MN NX
NO NT in continua erunt proportione. & vt TM
ad TN, ita fiat FH ad quandam lineam à puncto I, vt R, vbi­
cun〈que〉 perueniat alterum punctum R. nihil enim refert, ſiue inter
FG, ſiue inter GB cadat.
& quoniam in portione rectanguli coni
ABC diameter portionis est FB; at verò BF, vel prin­
cipalis est diameter portionis, vel ducta diametro æquidistans.
lineæ verò AF DG ad ipſam ordinatim ſunt ap­
plicatæ, cùm ſint æquidistantes contingenti portionem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index