Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (186) of 672 > >|
198186Diſſertatio Septima. incurrat, multò leuiorem ictum infligit, quâm oneraria lento mo-
tu delata:
& poſtes validiùs quatit aries non admodum velociter
commotus, quàm globus velociſſimè excuſſus à baliſtâ.
Quapro-
pter ſi genus vniuerſum ſpectetur, Spiritibus magis promptam &

expeditam calefaciendi virtutem, Salibus validiorem efficacitatem
tribuendam eſſe cenſerem.
Dand. Haud dubium, quin Sales multâ caloris vi ſint præditi.
In calce qualibet plurimum ineſſe Salis, nemo negare poteſt: Sale
igitur abundat etiam calx Coraliorum:
nam ex Plinio lib. 36. cap. 19-
multum ignis ineſt Coralio:
Sed ſi huic calci affundatur Spiritus
vini, calx hinc redditur acerrima, atque inſtar ignis vrens;
non niſi,
quia Sal volatilis Spiritûs vini iunctus cum ſulphure, ſe cum illo
Sale fixo vnit.
Grad. Coralio vis cauſtica facilè tribuenda eſt, ſiquidem, vt
haud ita pridem legi apud Fournier Hydrographiæ lib.
4. cap. 27,
cum primùm ex aquis eximitur, molle eſt (quamuis Gorgonia di-
ctum ſit, quia ex aquis exemptum protinus in duritiem lapideam
conuertitur, quemadmodum illi, qui Gorgonas aſpexerunt) &
,
ſi digitis prematur, ex illo exprimitur albus ſuccus lacti ficuum
ſimillimus, qui eſt valdè cauſticus, &
aliquid ſolidum tangens eſt
velut ſemen coralij.
Ex quo video mirum non eſſe, ſi quando
oſtreorum teſtis innatos coralij ramuſculos obſeruamus;
fieri enim
potuit, vt agitatum fluctibus oſtreum incurrerit in coralij fruti-
cem, &
expreſſus (qua ſaltem anni tempeſtate ſucco illo ſperma-
tico coralium abundat) ex fracto ramo humor adhæſerit teſtæ.
Si
igitur Sali diluto &
permiſto cum aqueo humore, hoc eſt ſucco illi,
vis vrendi conuenit, multò magis coralio in calcem redacto, cui in-
crementum virium addiderit Spiritus vini.
Dand. Quis præterea non obſtupeſcat facultatem adeò cauſti-
cam in Oleo, quod fuerit ex Calchanto, ſeu Vitriolo, deſtilla-
tum?
Quòd guſtatum feriat linguam non ſecus, ac ſi ferro can-
dente illa tangeretur, ideoque à Chirurgis in vlceribus putridis &

deploratis, atque in præſcindendis cancris ac membris corruptis
adhibeatur, non multum habet admirabilitatis;
ſed, quod li-
gnum huiuſmodi oleo immiſſum perinde, atque ſi in igne confla-
graret, fumum emittat, hoc enimuerò non caret admiratione.
Oleum autem hoc rubicundum, & acerrimum, illud eſt, quod
in Retortâ demum remanet, poſtquam, omni phlegmate

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index