Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ut muliebribus id manibus concedere vellent;
Atque ipsi potius durum sufferre laborem:
Atque opere in duro durarent membra, manusque.

At specimen sationis, & insitionis origo,
Ipsa fuit rerum primum natura creatrix.

arboribus quoniam baccae, glandesque caducae
Tempestiva dabant pullorum examina supter:
Inde etiam libitum est stirpis committere ramis;
Et nova defodere in terram virgulta per agros.

Inde aliam, atque aliam culturam dulcis agelli
Tentabant, fructusque feros mansuescere terram
Cernebant indulgendo, blandeque colendo.

Inque dies magis in montem succedere silvas
Cogebant, infraque locum concedere cultis:
Prata, lacus, rivos, segetes, vinetaque laeta
Collibus, & campis ut haberent: atque olearum
Caerula distinguens inter plaga currere posset
Per tumulos, & convallis, camposque profusa:
Ut nunc esse vides vario distincta lepore
Omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant;
Arbustisque tenent felicibus obsita circum.

At liquidas avium voces imitarier ore
Ante fuit multo, quam levia carmina cantu
Concelebrare homines possent, aurisque iuvare.

Et zephyri cava per calamorum sibila primum
Agrestis docuere cavas inflare cicutas.

Inde minutatim dulcis didicere querellas;
Tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
Avia per nemora, ac silvas, saltusque reperta,
Per loca pastorum deserta, atque otia dia.

Sic unum quidquid paullatim protrahit aetas
In medium, ratioque in luminis eruit oras.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index