Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1ſtitate numero atque craſſitudine et robore frequentes firmi
coæquales nuſquam ſcabri nuſquam iuncturis interrupti inter ca
rinam atque uadum medium quippiam eſſe oportet: quo
id iter lubricum reddatur.
Lubricant ſapone aut ſepo aut
amurca / aut madente fortaſſis lotura cretæ.
Eſt et aliud lu
bricandi
genus quod fit chilindris in tranſuerſum ſubſtitutis.
Hic
ſi erunt numero complures / difficile ad lineas equi diſtan
tes atque diſtinatiores pro itinere agendo directos coapta
buntur: quod omnino neceſſe eſt fieri ne perturbent atque
ſubradant: ponduſque in alteram partem uehant: ſed una
conſpiratione in officio ſubſequantur.
Si erunt numero pau
ciores: illic quidem aut ſub pondere deficientes fatiſcent:
ac reſoluti remorabuntur: aut qua una linea ſubſtratam ua
di ſuperficiem: qua ue altera item una linea ſuper impoſitam
ponderis carinam attingunt quaſi acie penetrando infigen
tur / atque hærebunt chilindri corpus coæqualibus circulis
compluribus altero alteris congeſtis.
Conſtat et circulum
apud mathemathicos aſſeritur rectam non poſſe lineam
puncto plus uno attingere.
Hinc nos chilindri aciem appel
lamus lineam / quam unicam pondus ex chylindro premat.
Iſtis prouidebitur materie denſitate / et linearum notatione
ad normam atque directione.
Sed quom præter hæc etiam
ſunt quæ uſu comprobentur.
Rotæ / trocleæ / coclea / atque
uectes: de his accuratius tractandum eſt.
Sunt enim rotæ
uolgulis multa ex parte ſimiles.
Semper enim unicum in
punctum premunt ex perpendiculari.
Sed hoc intereſt quod rotu
li expeditiores ſunt: rotæ axium interfrictione tardantur.
Rotæ partes ſunt tris: ambiens extremus ampliſſimus lim
bus circuli: medius axis: et circulus is in quo axis induca
tur quaſi in armilla.
Id alii fortaſſis polum appellarent /
nos quod in aliis machinis ſtet / in aliis uero moueat: ſi ita
licet: axe clam nuncupabimus.
Rota ſi axe uoluetur craſ
ſo: durius prolabetur: ſi tenui / pondera non tolerabit.
Rotarum extremus ambitus ſi breuis: quod de rotulis di

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index