Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

List of thumbnails

< >
221
221 (28)
222
222 (29)
223
223 (30)
224
224 (31)
225
225 (32)
226
226 (33)
227
227 (34)
228
228 (35)
229
229 (36)
230
230 (37)
< >
page |< < (5) of 393 > >|
1985 indicat) cùm organi cujuſvis horodeictici, ſatìs accuratè conſtructi,
motibus
conſentire.
Talis enim machina è fabrica ſua comparata eſt,
ſecundum
motûs ſui repetitiones ſuccedaneas, æqualiter moveri;
_Clepſydram_ puta dimetiendæ diei, vel horæ deſtinatam; & quoniam
in
hac aqua, vel arena quoad quantitatem ſuam, &
ſiguram, vimque
deſcendendi
prorſus eadem manet;
nec non vaſculum continens, &
meatus
ipſam tranſmittens haud omnino variantur, tantillo ſaltem
tempore
, pérque temperiem aeris conſimilem, nec ideò cauſa ſubeſt
ulla
, cur non æquales in ſingulis eſſluxibus motus obire concedatur;

ergo
ſi compertum ſit, Solares motus, ſeu quoad integras periodos,
ſeu
quoad partes ipſarum proportionales, organi talis repetitis mo-
tibus
exquiſitè congruere, meritò pronunciandum eſt, eos prorſus
æquabiles
, &
uniformes fore. Ex quo diſcurſu liquere videtur, id
quod
fortè non nemini mirum videatur, cæleſtia corpora non eſſe, ex
parte
rei propriéque loquendo, primarias &
originales temporis
menſuras
;
aſt illos potius motus, qui prope nos ſenſibus obverſantur,
&
experimentis subjacent noſtris, cùm horum ope cæleſtium motuum
regularitatem
dijudicemus.
quidem ipſe Sol temporis idoneus ju-
dex
, aut teſtis {αυ}{τί}{ος} eſt, niſi quatenus horariæ machinæ ſuſſra-
gio
veracitatem ſuam adteſtatur.
Nec ſanè, quod obiter interpono,
poteſt
ullo pacto ſciri num periodi ſyderum ante multa ſecula tranſcur-
ſæ
noſtri ſeculi revolutionibus omnino pares fuerint;
nemo ſcilicet
aſſerat
certo _Methuſelam_ illum qui tantùm non mille vitæ tranſegit
annos
, eo fuiſſe reverà μακροβιώ{τε}{ρο}ν qui jam ante centum annos
fato
cedit.
Quid enim, ſi Sol tum junior, eóque vegetior decuplo
citiùs
periodos ſuas evolverat?
Quid ſi tum aër purior, & indè cor-
porum
gravitas validior eſſecerat, ut vel ipſa organa mechanica
citatiores
acciperent motus, adeóque cum noſtri temporis inſtrumen-
tis
comparata fidem ſuam fallerent?
_Empedocles_ quidem, apud _Plu-_
_tarchum
,_ exiſtimâſſe dicitur Solem initio dies longè prolixiores eſſe-
ciſſe
.
Sed minùs id rationi conſentaneum videtur, quia tales motus{? }
vertiginoſi
ſenſim elangueſcere potiùs ſolent;
quàm invaleſcere. Ve-
rum
obiter hæc, &
vix ſeriò; revertamur in orbitam. Temporis
(ſeu permanentiæ rerum in ſuo eſſe, ſtatu, motúve) quantitas, ut
dictum
eſt, à motu quolibet dignoſcitur, bene notorio, æquabili,
(ſeu quoad partes ad hoc adhibitas ſibi conſtanter æquali ac ſimili)
dein
ſecundario è quibuſvis aliis motibus, qui cum illo comparati
proportione
correſpondent, è cæleſtibus imprimìs, Solis potiſſimùm
ac
Lunæ.
Adeò ut æqualia tempora ſint, in quibus eadem clepſydra
ſemel
ac iterum, vel æquè multis viſibus exhauritur;
aut in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index