Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1dio habet certam differentiam, vt in ignę
dixi exceſſum grauitatis aquæ ſupra grauita­
tem globi terreni ex igne & argillâ conflati
eſſe 89; in quocunque medio conſtituantur,
eundem habebit exceſſum.
Sic in aëre gra­
uitas 3/4 argillæ & 1/4 ignis eſſet defectiua, vt re­
ctè Galilæus ratiocinabatur, videlicet——
67 2/3, & grauitas æqualis molis aquæ in aëre
eſſet poſitiua, nimirùm 21 1/3 (ducto 4 per
5 1/3) differentia autem, qua maior numerus
21 1/3 excedit minorem —— 67 2/3, eſt 89 planè
eadem ac prius.
Satis igitur fuit in vno ali­
quo medio differentiam reperire, cùm illa
ſemper eadem maneat.
Opportunius verò
accidit in medio omnium leuiſsimo, in quo
ignis ipſe globi molem componens nihil
grauitat, examen illud inſtituere, quia om­
nes partium grauitates poſitiuæ ſunt, nulla
defectiua.
XC
Ratio gra­
uitatum
duo­
rum corpo­
rum in vno
medio, est
eadem iņ
omni medio.
Cæterùm non timui, ne terrenus globus
auolaret, quemadmodum ouorum putami­
na, vt aiunt, matutino rore impleta & meri­
diano Soli expoſita.
Qui enim tres orbis qua­
drantes intrà aquam exiſtimat grauiores non
eſſe, quàm ſi ex merâ argilla conſtarent,
quia aqua illis permiſta nihil grauitat, & aër
valde leuitat, fortaſsè non item aſſerat tres

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index