Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1Voluiſſes fortaßis (quod ſine dubio facere potui) vt motum
vniformiter acceleratum potius definirem eſſe eum, qui tem­
poribus æqualibus velocitatis augmenta in continua
ratione dupla reciperet: ſed cùm Galileus æqualia cele­
ritatis incrementa partibus temporis æqnalibus tribueret,
procliue fuit, vt æqualia illa velocitatis augmenta statim ſpa­
tij potiùs, quàm temporis partibus æqualibus attribuerentur.
Sed hæc leuiora ſunt.
Dictum hucvſque eſt de tuæ Demonſtrationis Aſ­
ſumptione.
Probare deinceps voluiſti conſequutionem
Propoſitionis; veruntamen duo quaſi membra huiuſce
Probationis fuerunt.
Nam poſtquàm ex tuo ſupe­
riore Experimento collegiſti ex dupla diſtantia celerita­
tem acquiri duplam, ex tripla triplam, &c. agendum eſſe
deinceps cenſuiſti de Tempore, quòd ad ipſum quoque
celeritas motus respectum includat: ac ſubinde adnixus es
declarare Primùm, non ſic decurri parteis ſpatij, vt ſe­
cunda percurratur dimidio temporis, quo prima, tertia
triente, quarta quadrante, &c.
vtcumque id videatur
ſequi ex ratione illa increſcentis ſpatiorum inſtar ce­
leritatis: Secundò autem ſic potiùs decurri, vt initio
ſumpto ab inferiore primæ partis dimidio, quod cer­
to tempore percurratur, ſecunda, quæ eius dimidij ſit
dupla, percurratur pari tempore: tertia verò triente
eiuſdem temporis, tanquam reſpondens infimo eiuſ­
dem primæ partis trienti: quarta quadrante, vt reſ­
pondens quadranti, atque ita de cæteris; Ex quibus
ſubinde ſequatur, vt quemadmodum pars ſecunda
æquali tempore percurritur, ſic percurrantur duæ ſi­
mùl ſequentes; ſic quatuor ſimùl ſuccedentes; ſic

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index