Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1
Animalia
omnia natu­
ra armauit
aduerſus ſex
incommodo­
rum genera,
Cur homo
ſolus penè
inter anima­
lia terre­
ſtria nocte
non videat.
82[Figure 82]
LIBER VNDECIMVS.
De Hominis neceſſitate & forma.
Cur homo ſit
creatus.
PROPTER quid igitur cuncta
creata ſunt, & an omnia ſo­
lius hominis cauſa, & an
homo animal, prius definien­
dum erit.
Hoc igitur initium
diſputationis efficere oportet, vtrumve ho­
mo animal ſit.
Deinde, an animalia ipſa ge­
nere ſolo naturę cognita ſint an partes etiam
an etiam ipſa ſingularia, quod etiam in homi­
ne maiorem habet dubitationem.
Rurſus, an
animalia ipſa, & plantæ cæteráque propter
ſe, an propter hominem: quod ſi propter
hominem, an ipſa illicò propter hominem,
an quodam ordine hæc propter alia: vt her­
bæ (gratia exempli) ob lepores, at lepores ob
vulpes, vulpes autem ob hominis commo­
dum.
Neque verò hac diſputatione vnquam
olim pulchrior, aut difficilior inuenta eſt.
Dubitatio enim maxima eſt, cur non plura
genera animalium his ſunt, ſi natura quid­
quid efficere poterat, implere conata eſt?
aut
cur his planè ſolis fuit contenta?
Solétque
multis modis huic occurri dubitationi.
Pul­
chréque mehercle Epicurus, dicens, natu­
ram feciſſe quæ potuit, ſed manſiſſe tan­
tum quæ vim aliquam excellentem habue­
runt, qua ſe tuerentur.
Sic enim inquit.
——Multáque cùm tellus portenta creare
Conata eſt mira facie, membriſque coorta,
Androgynum inter vtras.
Inde ſubiicit etiam:
Nam quæcumque vides veſci vitalibus auris,
Aut dolus, aut virtus, aut denique mobilitas eſt,
Ex ineunte æuo genus id tutata reſeruans,
Multaque ſunt nobis ex vtilitate ſua, quæ
Commendata manent, tutelæ tradita noſtræ.
Inde paulò pòſt:
At quis nil horum tribuit natura, nec ipſa
Sponte ſua poſſent vt viuere,
Hæc ipſa iacebant.
Demum ſubiicit:
Indupedita ſuis fatalibus omnia vinclis,
Donec ad interitum genus id natura redegit.
Conſequitur non leue commodum ex hac
Epicurus opinione: ſcilicet vt monſtrifera­
rum formarum cauſam referre poſſit: nam
natura ſæpiùs inchoat animalium ſpecies,
quæ cùm ſeruari non poſſint, pro monſtris
habentur.
Sed tamen duobus modis ipſe
peccat: primò, quia adhuc manet dubita­
tio, cùm aliæ animalium formæ creari po­
tuiſſent, quæ manſiſſent, velut lupi cum
cornibus, & canes vnguibus acutis.
Deinde
quia naturam (pronephas ) vult caſu omnia
condidiſſe.
Ergo duorum alterum neceſſa­
rium mihi videtur, vel quod formæ viuen­
tium numero quorundam, & viribus ſiderum
conſtituantur, vel quòd perpetuò varientur
temporum ſucceſſu.
Indicio eſt diuerſitas il­
lorum in regionibus, aliis atque aliis, vt ſu­
prà demonſtratum eſt, necnon in tempori­
bus.
Has non omnes, ſingularium contem­
platione habita, propter hominem, aut pro­
pter alia animantia facta eſſe conſtat, cum
multæ talpæ ſibi viuant, & moriantur.
Ne­
que maioris partis, ſed ſolius ſpeciei, ſi mo­
do propter alia facta videantur.
Ergo ſpe­
cies rerum ipſæ, aut propter ſe factæ ſunt,
aut propter hominem.
Tot autem genera
ſerpentum quæ homini exitio ſunt, propter
hominem facta dicere, inſanientis prorſus
eſt, tum venena mortifera.
Quid igitur? plu­
res fuêre artifices, & vnuſquiſque commo­
do proſpexit ſui opificij.
Qui igitur homini
proſpexit, ita fabricauit, vt eſſet ſapientiſſi­
mus, omnibuſque aliis commodè vti poſſet,
aut ſaltem vitare, quæ vſui eſſe non pote­
rant.
Sic qui aquilis ſapientior fuit quàm
qui cuculis, & tamen vnuſquiſque cauit per­
petuitati ſtructuræ ſuæ.
Cùm igitur homi­
nem creaſſet, ſic vt incommodè vteretur
omnibus, factum videtur vt omnia creata
propter ipſum viderentur.
Sed non eſt ſic,
vnumquodque enim propter ſe creatum eſt,
nec conturnix ob accipitrem minus, quàm
animalia propter hominem facta ſunt.
Vi­
dentur igitur quæ deteriore conditione ge­
nita ſunt, ſed falsò, facta meliorum cauſa.
Itaque & ex hoc alterius dubitationis ſo­
lutio exurgit, cur animalium quædam infeli­
cia ſunt, ac videntur, vt lepores, ranæ, damæ.
Vnde ille dicebat.
Imbelles damæ, quid niſi præda ſumus?
Satis eſſent felices propria natura, ſed ob­
ſtat aliorum illis opificum ſapientia: igitur
nota fuêre omnia, ſed ſecundum ſpecies.
Ve­
rum de ſingularibus egregiis in humana ſpe­
cie tantum, dubitatio non lauis eſt: dico au­
tem egregia ſingularia, quorum vis in multos
dominatur, vt reges maximè ac ſapientes.
Itaque ſuprema videtur mihi fuiſſe tanti
opificis ſapientia in duobus: vt nihil inutile
relinqueretur in tanta mole, ſed omnia, vel
viuerent, vel eſſent alimenta viuentium: &
vt ex hac tam ſordida fæce, aliquid quod
cunctis his inferioribus dominaretur, ſimilé­
que eſſet ſupremis illis ſubſtantiis ſeparatis,
effingeret.
Apparebat autem neceſſariam fo­
re illi rerum omnium cognitionem: quam­
obrem ſenſus, memoriæ ac prudentiæ tan­
tum impertiuit, quantum licebat in tam ru­
di materia collocare.
Cumque ſuperi morta­
libus in quinque præſtarent, ſapientia, feli­
citate, probitate, vitæque longitudine ac ſe­
curitatem autem mortali tribuêre nequibat,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index