Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1 82[Figure 82]
Conſequitur non leue commodum ex hac
Epicurus
opinione: ſcilicet vt monſtrifera­
rum
formarum cauſam referre poſſit: nam
natura
ſæpiùs inchoat animalium ſpecies,
quæ
cùm ſeruari non poſſint, pro monſtris
habentur
.
Sed tamen duobus modis ipſe
peccat
: primò, quia adhuc manet dubita­
tio
, cùm aliæ animalium formæ creari po­
tuiſſent
, quæ manſiſſent, velut lupi cum
cornibus
, & canes vnguibus acutis.
Deinde
quia
naturam (pronephas ) vult caſu omnia
condidiſſe
.
Ergo duorum alterum neceſſa­
rium
mihi videtur, vel quod formæ viuen­
tium
numero quorundam, & viribus ſiderum
conſtituantur
, vel quòd perpetuò varientur
temporum
ſucceſſu.
Indicio eſt diuerſitas il­
lorum
in regionibus, aliis atque aliis, vt ſu­
prà
demonſtratum eſt, necnon in tempori­
bus
.
Has non omnes, ſingularium contem­
platione
habita, propter hominem, aut pro­
pter
alia animantia facta eſſe conſtat, cum
multæ
talpæ ſibi viuant, & moriantur.
Ne­
que
maioris partis, ſed ſolius ſpeciei, ſi mo­
do
propter alia facta videantur.
Ergo ſpe­
cies
rerum ipſæ, aut propter ſe factæ ſunt,
aut
propter hominem.
Tot autem genera
ſerpentum
quæ homini exitio ſunt, propter
hominem
facta dicere, inſanientis prorſus
eſt
, tum venena mortifera.
Quid igitur? plu­
res
fuêre artifices, & vnuſquiſque commo­
do
proſpexit ſui opificij.
Qui igitur homini
proſpexit
, ita fabricauit, vt eſſet ſapientiſſi­
mus
, omnibuſque aliis commodè vti poſſet,
aut
ſaltem vitare, quæ vſui eſſe non pote­
rant
.
Sic qui aquilis ſapientior fuit quàm
qui
cuculis, & tamen vnuſquiſque cauit per­
petuitati
ſtructuræ ſuæ.
Cùm igitur homi­
nem
creaſſet, ſic vt incommodè vteretur
omnibus
, factum videtur vt omnia creata
propter
ipſum viderentur.
Sed non eſt ſic,
vnumquodque
enim propter ſe creatum eſt,
nec
conturnix ob accipitrem minus, quàm
animalia
propter hominem facta ſunt.
Vi­
dentur
igitur quæ deteriore conditione ge­
nita
ſunt, ſed falsò, facta meliorum cauſa.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index