Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
< >
page |< < of 303 > >|
1tum habere, quòd cum dens lubricus in ſe ſit, magis for­
ſan è manu quæ leuis, & mollis eſt, quàm ex rudi, ac tenaci
forcipe elabatur.
Statimque hanc ipſam rationem impugnat,
ac penitus euertit, inquiens, potius ferro, quàm digitis con­
tingere, vt dens ab illis apprehenſus, propter ſui lubricita­
tem aufugiat.
Quandoquidem ferrum, ſeu ferrei dentiforci­
pes, minus quàm digiti vndique dentem valent comprehen­
dere.
Mollis enim digitorum caro cedendo, ac flectendo
ſeſe, adhæret, & complectitur magis quàm ferrum præ ſua
duritie, ac in flexibilitate.
Vnde perperam huiuſmodi Ariſto­
telis verba intelligunt cum ij, qui ea tanquam in confirma­
tionem prioris rationis, aut ſolutionis dicta exponunt: tum
etiam qui ex oppoſito, ea ipſa propoſitam quęſtionis ſuppo­
ſitionem arbitrantur deſtruere.
Etenim non ſuppoſitioni, &
experientiæ aſſumptæ, ſed priori duntaxat opponuntur ſolu­
tioni, vt vidimus, rationemque dubitandi non mediocriter au­
gent, vt magis ea, quam traditurus eſt vera ſolutio eluceſcat.
Soluit igitur Ariſtoteles quæſtionem dicens, id ex eo con­
tingere, quòd in dentiforcipe duo continentur vectes ſibi in­
uicem contrarij, videlicet ipſa dentiforcipis brachia, quorum
vnicum eſt commune hypomochlion, nempe ipſa vtriuſque
connexio, parisque alterius ad alterum inflexio, qua inuicem ob­
uiantur.
Proindeq, horum vectium virtute arctius, ac validius,
quàm digitis dentem perſtringi, faciliusque conſequenter auelli.
Sit enim dentiforcipis inſtrumentum AB, quod dentem
quidem comprehen­
dat, & conſtringat
70[Figure 70]
per ſui extremum
B.
Vectis autem
vnus ſit brachium
BC.
Alter verò
AD ſuffulti in con­
nexione quaſi axe
vtriuſque vbi E.
Pon­
duſque ſit ipſum
dens F.
Vtroque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index