Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Table of figures

< >
< >
page |< < (192) of 760 > >|
198192PHYSICORVM ARIST. eſſe. Additur autem alimentum omne, cùm fit ſimile ſimili.
Sit igitur alteratio neceſſe eſt, ea mutatio, qua ad contra-
ria proficiſcitur.
Atuerò ſi alteratur, ſi id oportet, quod
alterat, &
ex potentia calido calidum actu facit. Patet au-
tem id, quod mouet non ſeſe babere ſimili modo, ſed inter-
dum eſſe propinquius ei, quod alteratur, interdum remo-
tius ab eodem.
At bæc abſque latione nequeunt eſſe. Si
igitur ſemper motum eſſe neceſſe eſt, &
latio ſit ſemper
motuum prima, neceſſe eſt, quòd ſi lationis alia prior, alia
posterior eſt, prior nimirum omnes antecedat neceſſe eſt.
Præterea denſitas raritasq́; principium omnium affectuũ
eſt:
etenim, graue ac leue, molle, & durũ, calidum deniq; , fri
gidumq́;
, denſitates quædam, ac raritates eſſe uidẽtur. Den-
ſitas autem raritasq́;
congregatio eſt, ac ſegregatio, quibus
(ut in quiunt) ſubstantiæ generantur, ac corrumpuntur:
at
ea quæ congregantur, ac ſegregantur, loco mutentur ne-
ceſſe eſt.
At uerò magnitudo, etiam eius loco mutetur quod
accreſcit, atque decreſcit.
Inſuper & binc (ſi animaduer-
tamus) lationem, primum motũ eſſe patebit:
primum enim
ipſum, ut in alijs, ſic &
in motu multipliciter dici poteſt.
Dicitur autem prius, &
id quo ſublato cætera tolluntur,
ipſum autem alijs ſublatis eſt.
Et id. quod tẽpore præcedit.
Et id denique, quod ſubstantia præstat.
Quare ſi neceſſe
eſt continuè motũ eſſe, erit autẽ continuè aut biſce, qui con
tinuus eſt, aut biſce qui eſt deinceps:
magis autẽ erit biſce,
qui eſt cõtinuus, præstatq́;
continuũ eſſe, atq; id quod præ-
ſtat in natura, ſemper eſſe putamus, modò poßit eſſe, poteſt
autẽ continuus eſſe, ut posterius demonstrabitur:
nunc autẽ
ſupponatur, atque bic nullus alius eſſe poteſt niſi latio tan
tùm, latio proſectò motus ſit primus neceſſe eſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index