Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
[191.] VI. Demonſtratio Æquilibrii bilancis.
[192.] VII. De potentiis fila funesve trahentibus.
[193.] VIII. Solitio problematis a G G. Leibnitio propoſiti in diario (cui titulus Nouvelles de la Republi-que des Lettres) menſis Sept. 1687. PROBLEMA.
[194.] Solutio.
[195.] IX. Chriſtiani Hugenii, Solutio Problematis de linea in quam flexile ſe pondere pro-prio curvat.
[196.] X. Hugenii Annotationes in librum Pariſiis 1689. editum, de Manuaria Nautica.
[197.] XI. Reſponſum Dni Renaldi ad Dominum Hugenium.
[198.] XII. Exceptio Dni Hugenii ad Reſponſum Dni Renaldi.
[199.] FINIS.
< >
page |< < (123) of 434 > >|
198123HOROLOG. OSCILLATOR. ſuo ipſorum æquilibrio, translata appareat. quod erat oſten-
11De centr@
OSCILLA-
TIONIS.
dendum.
Eademque de quotcunque aliis eſt demonſtratio.
Hæc autem hypotheſis noſtra ad liquida etiam corpora
valet, ac per eam non ſolum omnia illa, quæ de innatanti-
bus habet Archimedes, demonſtrari poſſunt, ſed &
alia ple-
raque Mechanicæ theoremata.
Et ſanè, ſi hac eadem uti
ſcirent novorum operum machinatores, qui motum perpe-
tuum irrito conatu moliuntur, facile ſuos ipſi errores depre-
henderent, intelligerentque rem eam mechanica ratione haud-
quaquam poſſibilem eſſe.
II.
Remoto aëris, alioque omni impedimento mani-
feſto, quemadmodum in ſequentibus demonſtratio-
nibus id intelligivolumus, centrum gravitatis pen-
duli agitati, æquales arcus deſcendendo ac aſcen-
dendo percurrere.
De pendulo ſimplici hoc demonſtratum eſt propoſitione 9
de Deſcenſu gravium.
Idem vero & de compoſito tenendum
eſſe declarat experientia;
ſiquidem, quæcunque fuerit pen-
duli figura, æque apta continuando motui reperitur, niſi in
quantum plus minusve aëris objectu impeditur.
PROPOSITIO I.
POnderibus quotlibet ad eandem partem plani
exiſtentibus, ſi à ſingulorum centris gravitatis
agantur in planum illud perpendiculares;
hæ ſin-
gulæ in ſua pondera ductæ, tantundem ſimul effi-
cient, ac perpendicularis, à centro gravitatis pon-
derum omnium in planum idem cadens, ducta in
pondera omnia.
Sint pondera A, B, C, ſita ad eandem partem plani,
22TAB. XVII@
Fig. 1.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index