Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 316 > >|
1
Ex demonſtratione Ariſtotelis nona propoſitio
confirmatur.
Cap. XXXVI.
Haec eſt demonſtratio Ariſtotelis, quam ipſe inuo­
lutam, & breuem, at que obſcuram propoſuit, vt con­
templandi anſam lectoribus derelinqueret: eandem nos
illis or dinis luminibus, quæ à quolibet vel parum etiam ocula­
to ſpectari poſſunt, vſque adeo illuſtrauimus; vt nihil illuſtrius.
Nunc par est; vt eamdem in noſtrum vſum conuertamus.
Quæ ab extrinſeco mouentur prudentes præterimus, quod ne­
mo ſit, qui inficias eat, omnia, quæ ab extrinſeco mouentur,
motorem habere diſtinctum, quod ſupra quinto loco declara­
uimus, & ea tantum aſſumimus, quæ ab intrinſeco citantur,
vt ſunt animalia, & elementa.
In animalibus totum animal
à ſemetipſo moueri videtur primo.
nec quoniam id, quod inter
motorem, & motum interest, latet nos propterea dicimus, to­
tum animal à ſemetipſo moueri primo, sed in confeſſo est, ab
alio, motum animal moueri, id eſt ab anima, quæ, & quod cor
pus ab ea moueatur, cum ipſo corpore, per accidens mouetur,
pari ratione elementum primo mouetur; & latet à quo mo­
ueatur; ab alio tamen, elementum moueri oportet, & quam­
uis motor non appareat, elementum tamen à forma primo mo­
uetur; que & eo quod elementum primo ab ea moueatur, for
ma quoque eadem vnà cum ipſo elemento per accidens moue­
tur.
His iactis fundamentis, argumenta ex Ariſtotelea de­
monstratione petita eruuntur, & primo.
Id primo alicui ineſt, quo poſito illud ponitur; & quo explo
ſo, illud exploditur, cui id primo ineſſe dicitur.
Sed poſito mo­
tu deorſum, graue ponitur; & motu deorſum exploſo, graue

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index