Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
191
191 (119)
192
192 (120)
193
193 (121)
194
194 (122)
195
195
196
196
197
197
198
198 (123)
199
199 (124)
200
200 (125)
< >
page |< < (123) of 434 > >|
198123HOROLOG. OSCILLATOR. ſuo ipſorum æquilibrio, translata appareat. quod erat oſten-
11De centr@
OSCILLA-
TIONIS.
dendum.
Eademque de quotcunque aliis eſt demonſtratio.
Hæc autem hypotheſis noſtra ad liquida etiam corpora
valet, ac per eam non ſolum omnia illa, quæ de innatanti-
bus habet Archimedes, demonſtrari poſſunt, ſed &
alia ple-
raque Mechanicæ theoremata.
Et ſanè, ſi hac eadem uti
ſcirent novorum operum machinatores, qui motum perpe-
tuum irrito conatu moliuntur, facile ſuos ipſi errores depre-
henderent, intelligerentque rem eam mechanica ratione haud-
quaquam poſſibilem eſſe.
II.
Remoto aëris, alioque omni impedimento mani-
feſto, quemadmodum in ſequentibus demonſtratio-
nibus id intelligivolumus, centrum gravitatis pen-
duli agitati, æquales arcus deſcendendo ac aſcen-
dendo percurrere.
De pendulo ſimplici hoc demonſtratum eſt propoſitione 9
de Deſcenſu gravium.
Idem vero & de compoſito tenendum
eſſe declarat experientia;
ſiquidem, quæcunque fuerit pen-
duli figura, æque apta continuando motui reperitur, niſi in
quantum plus minusve aëris objectu impeditur.
PROPOSITIO I.
POnderibus quotlibet ad eandem partem plani
exiſtentibus, ſi à ſingulorum centris gravitatis
agantur in planum illud perpendiculares;
hæ ſin-
gulæ in ſua pondera ductæ, tantundem ſimul effi-
cient, ac perpendicularis, à centro gravitatis pon-
derum omnium in planum idem cadens, ducta in
pondera omnia.
Sint pondera A, B, C, ſita ad eandem partem plani,
22TAB. XVII@
Fig. 1.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index