Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 248 > >|
1tur cùm cylindrus exterior eandem vim ſemper habeat, æquale ſe­
gmentum IC ſemper ſuſtinet; ſed hoc experimento repugnat;
nam ſi tantulum aëris antequam demittatur Mercurius in fiſtula re­
linquatur, Mercurius deſcendet infra C; in C autem ſuſtineri de­
beret; ſi à cylindro aëris exterioris, ſuſtineretur, vt patet; im­
mo deſcendit infra C non juxta menſuram cylindruli aëris in fiſtula
relicti, ſed juxta majorem ; vnde illum aëra multùm dilatari, neceſſe
eſt; vnde fortè aliam materiam intra fiſtulam dilatatam eſſe di­
cemus.
Auguſtin. Huc recurrit hypotheſis Autoris ſupra laudati; dicent enim
illius ſententiæ aſſertores, illud tantulum aëris intra fiſtulam relicti, poſt deſ­
cenſum Mercurij liberiorem nanciſci campum, ac proinde cùm ante com­
preſſus eſſet, explicare ſeſe ac dilatare, & premere ſuperficiem Mercurij,
vnde hic infra C deſcendit.
Antim. Tantam compreſſionem aëris jam ſupra ſatis efficaciter refu­
tavi; hic tantùm addo, ſi vacuum remanet ſegmentum CD, illam aëris par­
ticulam ſatis ſpatij habere, vt explicet ſeſe, ac proinde non premere ſuper­
ficiem Mercurij, ideo enim illam premere dicitur quia nititur explicare ſe­
ſe, cùm plus æquo compreſſus ſit.
Si verò ſegmentum CD non eſt vacuum,
ſed plenum, jam videndum eſt, quare plenum ſit; ſi aëre dilatato, hæc particu­
la haud dubiè dilatatur, compreſſa igitur non manet; ſi æthere, vt volunt ali­
qui, per poros adducto, certè illa, tantùm ætheris, vel ſubtilis materiæ por­
tio exugitur, ſeu per poros adducitur, quæ ad occupandum ſegmentum CD,
ne vacuum reſtet, neceſſaria eſt: ſed primus locus cedit intra dictum ſegmen­
tum præfatæ aëris portioni; ſi demum eſt alia ſubtilis materia tenſa, potio­
ri jure prædictus aër tenditur ac dilatatur; igitur compreſſus non ma­
net, igitur ſuperficiem Mercurij ſegmento CI contenti deorſum non
premit.
Chryſocom. Cur ergo Mercurias deſcendit infra C? neſcio, vtrùm aliam
cauſam excogitare quis poſſit.
Antim. Non deeſt alia cauſa, nempe Mercurij IC pondere prædicta
aëris particula dilatatur; vt enim aër Mercurij pondere comprimitur in
fontibus quibuſdam arte factis, ita & eodem dilatatur; quid mirum ergo,
ſi Mercurius infra C deſcendat?
hoc autem novo experimento perſpicuè
demonſtro; ſi enim fiſtulam BD & vas ABG, non Mercurio, ſed aqua
impleas, admotóque digito, extremum B in aquam EF immergas, di­
gitúmque ſubducas; fiſtula plena manet; ſi autem non prorſus aquâ fiſtu­
lam impleveris, admotóque digito extremum B immerſeris, ſubduxeríſ­
que digitum, aqua tantulum deſcendit v. g. ſi dum admotus eſt digitus
extremo B immerſo ſuprema ſuperficies aquæ ſit in M, ſubducto digito
deſcendit, quaſi in N; hac tamen ratione, vt dum ſuperficies aquæ eſt circa
mediam altitudinem ID, puta in C ſegmentum deſcenſus prædictæ ſuper­
ficiei majus ſit; minus verò, quo dicta ſuperficies accedit propriùs ad D
vel ad I.
Auguſtin. Hæc experimenta eò jucundiora mihi accidunt, quo illorum cauſas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index