Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
tiam corpoream, & plenam, vt nimirum maius
ſpatium occupet, & in hoc caſu comparari debent
ſpatia occupata, ſiuè moles æquales inter ſe, & cum
medio fluido in quo leuitant, vt ſi fuerint duæ pilæ
æquales, vna aquea, altera aerea intra mercurium de­
merſę, dicetur maior leuitas intenſiuè aeris reſpectu
leuitatis aquæ, & leuitates eamdem proportionem
habebunt, quàm raritates molium æquallum aeris,

& aquę in mercurio conſideratæ habent.
Et hoc eui­
dentia ſenſus ſuadet, ſi enim intra hydrargyrum de­
mergatur ampulla vitrea plumbo repleta, huius qui­
dem gradus leuitatis menſuratur à vi contraria, quæ
aſcenſum eius in mercurio prohibere poteſt, ſitque
talis vis contraria pondus duarum vnciarum ſuper­
poſitum, & intra mercutium fixè detinens natantem
ampullam.
Si poſtea plumbi vncia è cauitate ampul­
læ ſubtrahatur, patet quod tantum præcisè totius am­
pullæ raritas aucta erit, quantum diminuta fuit ſub­
ſtantia corporea ponderoſa intra ampullam eiuſdem
molis, & figuræ contenta, & tunc gradus leuitatis
præcisè augebitur vna vncia, nam ſi velimus aſcensum
eiuſdem ampullæ prohibere ſuperponi debent non
duæ vt priùs, ſed tres vnciæ, poſtea ſi ampullæ rari­
tas denuò augeatur detracta altera plumbi vncia, gra­
dus quoque leuitatis eadem menſura creſcet vt ni­
mirùm requirantur quatuor vnciæ ad prohibendum
eius aſcenſum è mercurio, idemque verificatur ſi
vlterius pondus internum ampullæ diminuatur; qua­
re incrementa leuitatis proportionalia ſunt incre-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index