Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1cætera quantum potuit largitus eſt. Cùm igi­
tur
materia fragilis eſſet ac rudis, multis in­
diguit
auxiliis.
Caliditate quidem opus erat,
vt
tenuis eſſet ac motibus ſufficeret: tenuita­
te
ad ingenium, ſoliditate ad vitæ longitu­
dinem
, temperie ad morum ſuauitatem &
moderationem
.
Quis non videt hæc fermè
duobus
modis repugnare?
Sed tamen omnia
præſtabat
abſolutiſſima compoſitio.
Ne eua­
deret
abſolutiſſima, tamen multa ac penè
infinita
obſtabant.
Itaque contigit vt pro
fortibus
plerique temerarij, timidi pro mo­
deratis
, auari pro parcis, prodigi pro libera­
libus
crudeles pro ſeueris, libidinoſi pro iu­
cundis
, denique inſani, vecordes, & vt vno
verbo
dicam, multi improbi euaderent.
Sicut
verò
in animi dotibus ita etiam corporis
contigit
: nam manci, debiles, morboſi, turpes
fœdi
, imbelles, breuis vitæ plerique naſcun­
tur
.
Nec tamen propter hos illoſve, ſed per­
fectiſſimos
, ac totam ſpeciem humani gene­
ris
, quæ omnia illi conceſſa bona continet,
homo
creatus eſt.
Itaque vt non arbores ip­
ſas
colimus ob fructibus exeſos, putridos im­
maturos
, ac decidentes ſpontè vitio aliquo:
ita
neque naturæ curæ ſumus ob improbos,
ſed
velut fructus ob fructus perfectos, arbor
ita
ob optimos.
Reliquit igitur veſtigia
quædam
ſuæ priſtinæ cœleſtis materiæ in
his
inferioribus, cùm hanc mortalem in ini­
tio
ab illa ſecreuiſſet.
Neque accuſandus,
quod
non reliquerit optima propter mala,
aut
quòd quæ naturæ mortali repugnarent,
non
condonarit nobis.
Omnia igitur, anima
quadam
muniuit, & qua meliore potuit vi­
uentia
, ſententiáque, demum etiam intelli­
gentia
creando.
Hominem itaque omnibus
donauit
.
Inde in his certo ordine ab imper­
fectiſſimis
, provt materia quæque ſuppedi­
tabat
, tranſiuit ad perfectiſſima.
Initium igi­
tur
fuit à metallicis tanquam abortiuis par­
tibus
, pòſt metallis, lapidibus, plantis, mari­
nis
, ſpongiis, vrticiſque atque conchyliis,
vermes
, formicæ, culices: piſces, aues, lepo­
res
, canes, elephanti, cercopitheci, tandem
homo
creatus eſt.
Quæres, cui tandem vſui muſca? vt de
vno
viliſſimo atque inſolentiſſimo dicam
animali
.
Reſpondeo, animal ipſum vt ſpecie
ipſa
manet, & per ſe ſolum, & ad ornatum
mundi
eſſe, & omnia ſibi neceſſaria, non ſo­
lùm
ad vitam, ſed ad beatam vitam ſortitum
eſſe
: facta eſt propter ſe, non vt homini eſſet
infeſta
: neque enim omnis muſca hominibus
infeſta
, ſed quædam manent perpetuò in ne­
moribus
: & in quibuſdam regionibus non
ſunt
, vt apud Lapones, in India etiam occi­
dentali
paucæ.
Ergo generale bonum, pauco­
rum
incommodo præponi debuit.
Diuina igi­
tur
ſapientia in vnoquoque fecit optimum
quod
ex tali materia poterat excogitari.
Et
leporum
multæ ſunt infelices, non tamen
omnes
: quædam enim nunquam hominem
viderunt
, aut cœnem, nec perſecutionem paſ­
ſæ
ſunt.
Simile eſt de ſpecie, ac ipſis animali­
bus
, velut de homine atque partibus ſuis.
Quis tam amens eſt, qui nolit potius mem­
bra
aliqua amittere, quàm perire?
Ita anima­
lia
membra ſunt ſpeciei, quæ longè melius
eſt
perire, manente incolumi ſpecie, quàm
ſpeciem
ipſam, aut deleri, aut non eſſe vn­
quam
conſtitutam.
Cùm tamen & illud lon­
melius ſit in ſpecie, quòd tam benè in
pauciſſimis
animalibus ſeruatur, ſicut in plu­
rimis
, nec vlla penitus operatio.
Animali ſi
membrum
pereat, perit & operatio, reddi­
turque
animal claudum, aut cæcum, & tamen
præſtat
viuere, quanquam etiam moriturum
quantò
magis ſpeciem quæ nullis manca eſt
operationibus
, nec deformis, æternitatémque
conſecuta
eſt, tametſi in pauciſſimis anima­
libus
poſita ſit.
Igitur homo vt omnia com­
moda
aſſequeretur, ex vltimo refractis ele­
mentis
genitus eſt: nam primò elementis
veſcuntur
plantæ, plantis animalia, animali­
bus
homo.
Ob id igitur carniuora omnia non
veſcentibus
carne, inter piſces quadrupedia,
& aues ſunt ſagaciora, duabus cauſis: prima
quòd
cibum habeant fugacem, nam inueni­
re
oportet, inde aſſequi, cùm reliquis inue­
niſſe
ſufficiat.
Altera, quòd iam cibus ipſe ex
elementis
retuſis ſit, ſcilicet caro.
Ob id etiam
neque
vlla caro eſt calidiſſima, vt in ſemini­
bus
plantarum, ac partibus earum frequen­
ter
licet conſpicere.
Itaque homo, qui etiam
carnibus
veſcitur, tum maximè volatilium,
potuit
eſſe ſimul tenuiſſimæ, ac denſiſſimæ,
calidiſſimæ
atque temperatiſſimæ naturæ.
Quatenus enim aëris & caloris plurimum
habet
, elementáque in eo frigida terra, &
aqua
maximè à propria natura receſſerunt:
ita
calidiſſimus eſt: vt verò nihil eſt amplius
excoctum
, quàm eſſe debuit, terrenóque ele­
mento
pauciſſimo, & puriſſimo conſtat, ma­
ximè
temperatus.
Ob id homo cùm conſu­
mitur
, terræ puræ vix vncias quinque, aut
ſex
relinquit.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index