Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1exploditur & poſito motu ſurſum leue ponitur, & motu ſur­
ſum exploſo, leue exploditur.
Ergo motus ſurſum leui, & motus deorſum graui primo in
est, quatenus tamen non actus, sed ſola inclinatio eſt in vtro­
que motu.
Maior huius argumenti propoſitio ex his manife­
ſtatur, quæ ſupra secundo loco annotantur.
Minor etiam
nota tum ex libro tertio Phyſicorum, tum ex libro primo de
cælo.
In Phyſicis dixit Ariſtoteles. Motus eſt actus mobilis,
& primo cæli ſcriptum reliquit.
Motum ſimplicem ſurſum
ſimplici elemento leui, & motum ſimplicem deorſum ſimpli­
ci elemento graui eſſe tribuendum; & cum reciprocatione: ita
vt ſicut ſimplex motus eſt ſimplicis elementi, ita ſimplex ele­
mentum ſimplici motu præditum eſſe oporteat, seu graue, seu
leue ſit illud elementum, quod ſimplici motu seu ſursum, seu
deorſum cietur.
Quapropter vt motus ſine his, quæ mouentur,
mente concipi non poteſt: ita motus ſimplex directus ſine ſim­
plici corpore, quod tali motu directo mouetur excogitari non
valet.
Igitur motu ad medium poſito, & ea ponuntur, quæ
ad medium deſcendunt, & motu ad ſupremam huius inferio­
ris mundi oram constituto, ea quæ ad cælum euolant, consti­
tuuntur, & his ſimplicibus exploſis motibus ea ſimplicia cor­
por a exploduntur, quæ talibus motibus agitabantur, ante­
quam exploderentur.
Motus ergo ſurſum leui, & deorſum
graui primo ineſt, & motus vterque de mobili vtroque ne­
ceſſe est vt primo dicatur.
Secundum argumentum ex eadem Aristotelea demon­
ſtratione petitum eſt hoc.
Illud, quod ſi ab omnibus partibus exploſum fuerit, à tote
non propterea exploditur, toti primo ineſſe dicitur.
Sed recto motu à quolibet particulari elemento, & à qua-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index