Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
calidam) & ſenſu pollet, & accipit rationem.
Quemadmodum igitur embryon in prima ſui
conſtitutione imperfectum eſt atque priuatum, habet tamen & contrarias qualitates in quibus
ineſt priuatio illarum quibus aduerſantur, & habilitas, propterquam commutantur cum oppo­
ſitis; & ſi qualitates ſubſtantiam conſequuntur, ſimplices quidem naturam corporum ſimplicium,
mixtæ verò corporum quæ ex eorum mixtura conflata ſunt, & ipſa item principia, vnde naſcun­
tur oppoſitæ qualitates quæ ſecum priuationem habilitatemque.
afferunt, & priuationem & habi­
litatem afferre decet & oppoſitionem poſitiuam in ſubſtantia quomodocunque ponere.
Hæc
nunc ſiquis aduertat diligentius, non eodem modo ſtatuere poterit differentias priuatiuè oppo­
ſitas, neque omnes erunt contrarię.
Quandoquidem, ſi contraria ſunt actu, eademque. poteſtatem
habent ad alterum: cùm in iis quæ ſunt ampliora, ſit aliquis actus, atque itidem habilitas ad vl­
teriorem formam, in iis autem quæ ſunt ſub eodem communi habilitas nulla, patet rationis im­
pos, quod eſt in animali, aut embryo, contrarium eſſe rationis compoti quod eſt in homine, non
autem rationis impos, quod eſt in equo.
Proptereà fiet homo ex embryo & animali, ex equo
verò non fiet.
Atque hoc illud eſt, quod Ariſtoteles a ipſe primùm, deinde Alexander admonue­

runt, eſſe duplex genus contrariorum, vnum quod ſecundùm formam appellaretur, atque alte­
rum quod ſecundùm materiam, & id quod ſecundum formam eſſet, cum alio non commutari.

Neque id (mea quidem ſententia) temerè: quandò à forma eſt eſſe, non occaſio mutationis.
Cùm verò mutationis occaſio pendeat à materia, contraria quæ inter ſe commutantur, ſecundùm
materiam optimè dicuntur.
Proinde etiam duplex genus obſeruo apud philoſophos, alterum
quid complectitur rerum formas vt eſſentiæ principia, quod ſubſtantiam vocant, quamobrem
cùm primus philoſophus eſſentias rerum tentet, quoad ſunt, non quoad motui ſubſternuntur,
ſubſtantiam facit genus generaliſsimum, phyſicus autem quia conſiderat principia motus, acci­
piens differentias ex materia format genus phyſicum, quod appellat corpus ſenſile 2. de An. cap.
de tactu. Itaque & in ſubſtantia poſitiua oppoſitio ſpectatur, quanuis terminis priuantibus in
dicetur: tametſi nouimus Ariſtotelem b appellaſſe terminos poſitiuos eos quicunque affirma­

tione ſignificarentur: hoc eſt, de quibus eſſe prædicaretur, vt nudum & iniuſtum.
eo quòd à non
iuſto & non veſtito differrent, quia ſupponeretur illis habilitas, qua negantia non includunt.
Sed ſimus adhuc religioſiores, & reſoluamus vlterius naturam priuationis, & illi ſubiiciamus actum
& cui certa priuatio eſt affixa, merito cuius vnum cum altero commutari poteſt, ex quo non
tantùm logicè poſitiuum ipſum faciemus, vt ij faciunt, qui ſolùm obſeruant quæ affirmatiuè prę­

dicentur; ſed naturaliter, quia ſuberit actus quo priuario fundatur, ſiue communis vt in genere,
ſiue ſpecialis, vt in illis quę, cùm per ſe ſint, proximè tamen mutantur in aliud, vt vinum & acetum.
Habet ſanè embryon ab ortus initio vim alentem, & hæc quidem exiſtit ex certa materia, ſed quæ
non repugnet formæ futuræ, quapropter vtrunque principium poſteriora forma ſuperueniente
retinetur.
Eſt in vino materies, quæ habilis reddi queat parua intercedente mutatione ad aceti
formam ſuſcipiendam, ſed quia cùm materies, tùm forma vini repugnant, neutrum principium,
in aceti generatione conſeruabitur.
Itaque mutatio in his neceſſe eſt in vlteriorem materiam re­
ſoluatur, in materiam, inquam, quæ vtrique ſpeciei communis ſit, propinqua enim cum forma con­
tinuò labitur.
c Neque illud obſtabit, cùm ex animali fiet homo, quòd remaneat animal, ne fortè

vereamur ex oppoſito fieri id quod fit, tanquam non permanente, quandoquidem & in hoc for­
mæ numeros imitantur.
Nam ſicut vnius additione ex duitate fit ternio, & ex pari impar, rema­
nent tamen & duo & par: ſic de animali & rationis compote dicemus.
Remanent enim illa ſe­
cundum materiam, corrumpuntur verò ſecundum formam, quia .ſ.
duitatis pariſque. ratio non con­
ſeruatur.
ſic animalis ratio, non reſtat; neque enim homo eſt animal abſolutè, ſed addit aliquid

animali.
Quamobrem, vbi dicitur quodque fieri ex oppoſito, tanquam non remanente, & quic­
quid ex hoc principio deriuatur, ampliabimus, quia non remaneat vel ſecundùm materiam,
vel ſecundùm formam.
Neque hæc pugnant conſeruari materialiter & interire formaliter, ſi­
cuti neque pugnant illa eſſe actu, non eſſe virtute, eſſe actu, non eſſe in habitu, pugnarent ſanè ſi
ad idem ſimul eſſent & non eſſent, vt habitu ſolum, aut ſolum materialiter.
Itaque illud quod
affirmat Ariſtoteles, priuationem nullius eſſe differentiam, non ſine conditione accipimus.
Aut
enim priuationem ſumpſit, quæ negatione exprimeretur, aut priuationem ſolam ab actu illo ſe­
cretam, cui ipſa infixa eſt, neque eo modo, vt ſtatum ſpeciei declaret ex notatione oppoſiti quod
perfectius eſt.
Hoc igitur modo conſtat, vt in ſubſtantia ſint contraria propter quæ fit mutatio
quæ poſitiuè opponuntur, & ſunt ſecundum materiam, quæ nobis omnium dubitationum fon­
teis patefacient ad quarum explicationem iam deueniendum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index