Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1to ruborem, ciliorum contractionem, tumorem faciei in ambulante
inclinationem
quandam, flexionem cruris atque ſimilia.
quintum eſt
lux
coloribus exhibenda, ſed de horum nullo propoſitum eſt hic lo­
qui
, quando quidem hæc uſu magis & conſideratione, quàm ratio­
ne
conſtent proportioneúe, nec ſint adeò admiranda ut neque ſim­
plex
magnitudo quanſexto loco reponere poſſumus.
Tria ergo ui­
dentur
eſſe præcipua quorum nunc ratio habenda eſſet, ut ſint in
totum
nouem, ſed unum ex his relinquemus, tum quia alienum ab
hac
conſideratione, tum quia alibi pertractatum atque etiam ab alijs,
neque
adeò admiratione dignum ſcilicet magnitudo picturarum re­
ſpondens
magnitudini corporum iuxta ſitus differentiam, nam
quę
altiores ſunt paulo latiores atque in ſuperiori magis parte quam
in
inferiore, multò autem longiores eſſe oportet, ſic & quæ à latere
erunt
eadem ratione iuxta aſpectus ingredientium rationem.
Ve­
rum
hoc ut dixi omittamus, & de duplici miraculo in pictura lo­
quamur
, ſcilicet diſtantia magna quam in parua tabella referimus,
et
corporeitate quam in plano repręſentamus.
Horum autem duo­
rum
aliqua communia ſunt aliqua propria.
Dicemus ergo primum
de
corpore ita pingendo, ut palàm extra tabulam prominere uide
atur
.
Hoc autem primum ex forma ſumitur, nam ſi corpus in plano
ſit
neceſſe eſt, ut partes illius quædam prorſus abſcondantur, par­
tes
aliæ non prorſus, aliæ prorſus ſint in conſpicuo.
Ergo pictu­
ram
talem fingere oportebit, quæ partes ſingulas pro ratione oſten
dat
aut occultet.
Secunda ratio eſt quod ima corporis obſcura ſunt,
ſummę
partes lucidę & claræ ac lumine quaſi dealbatæ: media, me­
dia
quadam ratione ut in columnis, tantumque poteſt hæc ratio, ut
uel
ſola picturas fallere nos faciat corpora eas eſſe putantes.
Opor­
tet
autem imum eſſe ad unguem ſimile in colore colori anguli loci
& ſummum parti quæ ſe oculis maximè ſubiectam præbet & cla­
ram
: media uerò qualia ex umbris obſcurari ſolent.
Tertia ratio eſt
pro
modo partium iuxta obliquitatem aſpectus: nam inſpicienti a b
in
c d ex e oculo: depingemus in c d iuxta obli­
197[Figure 197]
quitatem
ſuam, quia cum c d uideatur per line­
as
e a c & e b d, & eleuatum in ſitu a b, neceſſe eſt
ut
uideatur in ſitu a b, ergo eleuatum à c d.
Eſt
& alia conſideratio proportionis ad proxima
remotaque
, grati a exempli, ſi homo eſſet poſt co­
lumnam
a b, lateret eius pars, quæ eſt propinquior parieti c d, ergo
ſi
depinxerimus hominis partes tantum dextram, reliquum ſub um
bra
, cogitur oculus iudicare columnam eleuatam a pariete.
De­
mum
omnia hæc ita ſunt ſubijcienda oculis, & per minimas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index