Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 406 > >|
1ximus infigitur uado: ſi latus uacillat in alterutras partes.
Et ſi diuertendum forte in dexteram aut ſiniſtram eſt: egre
obtemperant.
Axecla ſi plus ſatis aperta eſt rodendo exitat:
ſi nimium arcta fit contumax.
Medium inter axem et axeclam
lubricum eſſe oportet.
Nam horum alter pro uado: alter pro
carina ponderis eſt.
Rotuli et rotæ ex ulmo ilice. Axes aqua
ſolio et corno aut potius ferro axecla omnium optima ex ære
ſtagni parte ex tertia immixta.
Cicleolæ puſillæ ſunt rotæ.
Vectis radios rotarum ſequitur. Sed iſtiuſmodi omnia qua
liacunque ſint: ſiue ſint ingentes rotæ: quas immiſſi homines
calcando inuertant: ſiue ſint erganæ aut cocleæ / in quibus
uectis in primis ualet: aut cicleolæ / et quæ uis generis eiuſ
dem: omnium eſt quidem ratio ex principiis ducta libræ.
Mercurium ferunt uel maxime ob hanc rem diuinum habi
tum / quod nullo ſigno manus: ſed ſolis uerbis quæ diceret ita
diceret ut plane intelligeretur.
Id ego ſi uerear poſſe aſſequi
tamen pro uiribus conabimur.
Nam inſtitui non ut mathe
mathicus ſed ueluti faber de his rebus loqui: non plus quam quod
prætereundum non ſit.
Eſto ſit inter manus diſcendæ rei gra
tia iaculum: in eo tris locos uelim conſideres / quos puncta
nuncupo.
Duo extrema capita ferrum atque pynnulas: tertium
eſt medium amentum.
Quæ uero ſpatia inter puncta hæc ſint
ab amento ad capita radios nuncupo.
non diſputo quid ita
ſit / ſed ipſa res patebit experimento.
Namque ſi erit quidem
amentum tælo ſitum medio / et æqualia pynnulis pondera
reſpondeant ferro: ſtabunt ſane alterutra iaculi capita mu
tuo renitentia et collibrata.
Sin erit fortaſſis ferratum ca
put grauius peruincentur pynnulæ.
Erit tamen in iaculo cer
tus locus grauiori capiti propinquior: quo ſi amentum re
duxeris / ſeſe pondera ilico acquilibrabunt.
Is erit punctus
ille / a quo maior hic radius tantum exuperat minorem quantum
minus hoc pondus ab maiore exupatur: Compertum enim fecere quod
iſta queritarunt radios non pares ponderibus non partibus aequari
mota numeri partium qui ex radio atque ex pondere una collecti

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index