Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Table of figures

< >
[Figure 61]
[Figure 62]
[Figure 63]
[Figure 64]
[Figure 65]
[Figure 66]
[Figure 67]
[Figure 68]
[Figure 69]
[Figure 70]
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 303 > >|
1igitur vecte ſimul admoto per extrema BD ipſum dentem
tanquam onus in contrarium repellendo, validiſſimè con­
ſtringent adhibita, ſcilicet manu in AC, qua extremum
A compellatur verſus C, & extremum C verſus A.
Dens
autem ita conſtrictus facilè dimouetur, ac dimotus extrahi­
tur.
Hæc ferè Ariſtoteles, quæ tamen vt rectè Baldus obſer­
uat, conſtrictionem potius, quam dimotionem, & abſtractio­
nem dentis demonſtrant.
Addendum ergo erit dentem
dentiforcipe conſtrictum, vnà cum ipſo inſtrumento alium
quendam conſtituere vectem, ac ſi eſſet vnum continuum,
cuius longitudo in præſenti erit ADF, vel CDF.
Si enim
attentè conſideretur, pręter conſtrictionem, non datur alius
motus dentiforcipis ad dentem, ſeu reſpectu dentis, ſed ſi­
mul cum illo, nempe ambo tanquam vnicum corpus ad
modum vectis mouentur.
Cuius fulcimentum eſt in parte
gingiuæ vbi dens primò ex illa emergit, & in ſua conuerſio­
ne innititur, vt in D.
Pondus verò conſtituitur gingiuæ
pars reſiſtens ex oppoſito circa dentis radicem vbi B.
Cum
igitur parua ſit diſtantia à fulcimento D ad extremum F;
magna verò ab eodem fulcimento D ad alterum eiuſdem
vectis extremum A, vel C: hinc fit, vt immoto manente
puncto D facilè ad motum circularem AC verſus G; ex­
tremum F moueatur in oppoſitum etiam circulariter ver­
ſus B.
Et ſic dimota dentis radice ex proprio loco, dens
totus per dentiforcipem extrahatur.
Quod difficile eſſet
abſque illo ſola manu præſtari.
Quippe cum digiti nec tam
tenaciter dentem apprehendere, nec ita vnum veluti corpus
oblongum, ac tenſum cum eo poſſint componere; quod to­
tum vnius vectis rationem ſubeat.
Quocirca admittenda non erunt, quæ Baldus aliter Phi­
loſophus hac in re profert, quamuis acutè fuerint excogita­
ta, cum ait, dentiforcipis partium, quibus dens apprehendi­
tur, eam quæ longior eſt, potentiæ mouentis loco ſuccede­
re, breuiorem verò fulcimentum conſtitui: Quandoquidem
in vſu dentiforcipis ad extrahendum dentem etiam prout

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index