Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1orbis quadrantes in aëre conſtitutos eâdem
ſecundùm ſpeciem grauitate cum argillâ præ­
ditos eſſe: quia iam aër in aëre nihil leuitat,
& halitus incluſi minùs leuitant, & aqua ſa­
tis grauitat, & cætera omnia corpora tan­
tum addunt ponderis, quantum illis detrahe­
bat aqua, intrà quam exiſtebant, ſcilicet iux­
tà molis æqualitatem.
Id quod pariter di­
ctum velim, ſi globus iſte intrà leuiſſimum
ignem conſtitutus intelligatur, neque enim
ibi tres orbis quadrantes æqualiter cum ar­
gillâ grauitarent, ſed longè validiùs.
Quan­
do autem paulò antè grauitatum rationes
iniens tres orbis quadrante, quaſi ex merà ar­
gillâ in igne conſtitutâ aſſumpſi, id fuit ſo­
lùm ad explicandam hypotheſim, qua tri­
buebatur grauitas ſpecifica æqualis grauitati
argillaceæ.
Quarè ſi orbis in aëre conſtitua­
tur, non ea tantùm eſt illius grauitas, quæ
tribus quadrantibus ex argillâ conueniat, ſed
perinde ſe habet, ac ſi totus ex argillâ con­
ſtaret, vt olim citra omnem controuerſiam
admittebamus; adeòque nullum ſubeſſet pe­
riculum, ne auolaret.
Nam ſi poſito ignę
omnium leuiſsimo aëris grauitas eſt † 94 2/3,
argillæ grauitas eſt † 103 2/3, ac proinde cum
orbis totus ex argillâ conſtitutus ponatur.

grauior eſt aëre; cum tamen intrà aquam̨

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index