Barrow, Isaac, Lectiones opticae & geometricae : in quibus phaenomenon opticorum genuinae rationes investigantur, ac exponuntur: et generalia curvarum linearum symptomata declarantur

Page concordance

< >
Scan Original
191
192
193
194
195 2
196 3
197 4
198 5
199 6
200 7
201 8
202 9
203 10
204 11
205 12
206 13
207 14
208 15
209 16
210 17
211 18
212 19
213 20
214 21
215 22
216 23
217 24
218 25
219 26
220 27
< >
page |< < (6) of 393 > >|
1996 eadem ſydera periodos eaſdem, aut ejuſdem periodi partes æquales
abſolvunt
;
inæqualia verò juxta quamcunque proportionem, in
quibus
limiliter, ſeu proportionaliter inæquales periodi conſumun-
tur
.
Neque quiſquam objiciat tempus communiter haberi pro men-
ſura
motûs, &
conſequenter ad hoc motûs diſſerentias (velocioris,
tardioris
, accelerati, retardati) adſumendo tempus ut præcogni-
tum
definiri;
nec ideò temporis quantitatem è motu, ſed motûs
quantitatem
à tempore determinari;
nil enim obſtat quo minùs tem-
pus
&
motus hæc ſibi mutuò præſtent oſſicia. Sanè veluti ſpatium
ex
aliqua primùm magnitudine metimur, &
quantum ſit diſcimus,
è
ſpatio poſteà reliquas ei congruas magnitudines æſtimanus;
ità tem-
pus
primò taxamus è motu quodam, poſteà motus reliquos ex eo di-
judicamus
;
quod planè nihil eſt aliud quàm mediante tempore motus
alios
cum aliis comparare;
ſicut & mediante ſpatio magnitudinum
inter
ſe rationes inveſtigamus.
Qui nimirum è temporum propor-
tione
motuum colligit proportionem, nil aliud quam ex organorum
horologicorum
, vel ex Solarium motuum ſimul decurſorum propor-
tione
dictam elicit motuum rationem.
Quod certè vidit, & exertè
docuit
_Ariſtoteles_:
@ μόγογ (inquit) {τὴν} κίνησιγτῶκ{ρό}νω με{τρ}{οῦ}{μεν}, α{λλ}α
{καὶ} @ῆ κινή{ει} τ κ{ρό}νον{δι} {τὸ} {ρι}ζε@ {ὺπ} {λλ}ήλων.
Porrò, quia tem-
11_Phy ſ. IV. 18._ pus, ut oſtenſum, eſt quantum uniformiter extenſum, cujus omnes
partes
æquabilis motûs partibus reſpectivis, ſeu ſpatiorum æquabili
motu
peractorum partibus proportione reſpondent, poſſit id quàm
optimè
per magnitudinem quamlibet δμοιομερῆ repræſentari, hoc eſt
menti
noſtræ ſeu phantaſiæ proponi;
per ſimpliciſſimas præſertim,
quales
ſunt linea recta, &
circularis; quibuſcum etiam & tempore
ſimilitudines
&
analogiæ non paucæ intercedunt. Præterquam enim
quòd
tempus partes habet omnino ſimilares, rationi conſentaneum
eſt
ipſum velut unicâ dimenſione præditum quantum conſiderare;
ip-
ſum
enim velut ex ſimplici ſupervenientium momentorum additamento,
vel
ex unius momenti quaſi continuo ſluxu conſtitutum imaginamur,
&
ſolam proinde longitudinem ei ſolemus attribuere; nec ejus quan-
titatem
aliàs quàm ex lineæ decurſæ longitudine determinamus.
Si-
cut
, inquam, linea puncti promoti cenſetur veſtigium, à puncto
habens
quò aliquatenus diviſibilis ſit, à motu verò quòd uno modo,
ſecundum
longitudinem, dividi poſſit;
ità tempus velut inſtantis con-
tinuò
labentis veſtigium concipiatur, ab inſtante nonnullam indiviſi-
bilitatem
habens, à ſucceſſivo ſluxu quòd eatenus diſpertiri queat.
Et
ſicuti
lineæ quantitas ab unica longitudine pendet motum conſe-
quente
, ità temporis quantitas ab unica conſectatur velut in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index