Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

Table of figures

< >
< >
page |< < of 203 > >|
1
ſexti Euclid. aut per Propoſit. 6. Paret­
gi citati; & in G fiat foramen, (quod
ſi fieri nequit, Problema eſt inſolubile.

Dico, G eſſe locum foraminis quæſiti.
Quoniam enim aquæ fluentes per dicta
foramina ſunt in ſubduplicata ratione
altitudinum AC, AG, per Propoſit. 5.
hujus capitis; & aquæ D, & E ſunt pa­
riter in ſubduplicata ratione datæ altitu­
dinis AC, & inveniendæ altitudinis, per
eandem Propoſitionem 5. hujus capitis; ſequitur aquas fluen­
tes per dicta foramina C & G, eſſe ut aquas D & E.
87[Figure 87]
Propoſitio XIV. Problema IX.
Dato foramine, aptare in eodem vaſe aliud datum ſi­
mile, magnitudinis diverſæ, à quo aqua fluens cum
fluente à primo, habeat rationem datam.
88[Figure 88]
IN vaſe AB, datum ſit foramen C, &
aliud adſignatum D ſimile, ſed diver­
ſæ magnitudinis, ſive majoris, ſive mi­
noris; ratio verò aquarum data ſit E, F.

Aptandum ſit foramen D adſignatum
eâ lege, ut aqua per illud fluens, cum
aqua fluente ex C, ſit ut E ad F.

Super horizontali ducta CG, fiat fora­
men G, æquale foramini D; & perqui­
ratur ratio aquarum fluentium per C
& G, per Propoſit. 8. hujus capitis, &
ſit ut E ad H.
Quæ ſi eſt eadem quæ
eſt inter E & F, habemus intentum:
Sin minùs, fiat aliud foramen infra aut
ſupra G, ei ſimile & æquale, à quo
fluat aqua, quæ cum fluente ab ipſo G
habeat rationem ut H ad F, & ſit I,
Quod ſi fieri nequit, Problema eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index