Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
191
191 (119)
192
192 (120)
193
193 (121)
194
194 (122)
195
195
196
196
197
197
198
198 (123)
199
199 (124)
200
200 (125)
< >
page |< < (124) of 434 > >|
199124CHRISTIANI HUGENII cujus ſectio recta D F, inque ipſum à ſingulis ponderibus
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
ducantur perpendiculares A D, B E, C F.
Sit autem G
punctum centrum gravitatis ponderum omnium A, B, C,
à quo ducatur perpendicularis in idem planum G H.
Dico
ſummam productorum, quæ fiunt à ſingulis ponderibus in
ſuas perpendiculares, æquari producto ab recta G H in
omnia pondera A, B, C.
Intelligantur enim perpendiculares, à ſingulis ponderibus
eductæ, continuari in alteram partem plani D F, ſintque
ſingulæ D K, E L, F M, ipſi H G æquales;
omnesque
lineæ, inflexiles virgas referant, ad horizontem parallelas;
& ponantur in K, L, M, gravitates ejusmodi, quæ ſingu-
læ cum ſibi oppoſitis A, B, C, æquilibrium faciant ad in-
terſectionem plani D E F.
Omnes igitur K, L, M, æqui-
ponderabunt omnibus A, B, C.
Erit autem, ſicut longitu-
do A D ad D K, ita pondus K ad pondus A, ac proinde
D A ducta in magnitudinem A, æquabitur D K, ſive G H,
ductæ in K.
Similiter E B in B æquabitur E L, ſive G H,
in L;
& F C in C æquabitur F M, ſive G H, in M. Er-
go ſumma productorum ex A D in A, B E in B, C F in
F, æquabitur ſummæ productorum ex G H in omnes
K, L, M.
Quum autem K, L, M, æquiponderent ipſis A,
B, C, etiam iisdem A, B, C, ex centro ipſorum gravita-
tis G ſuſpenſis, æquiponderabunt.
Unde, cum diſtantia
G H æqualis ſit ſingulis D K, E L, F M, neceſſe eſt ma-
gnitudines A, B, C, ſimul ſumptas, æquari ipſis
K, L, M.
Itaque & ſumma productorum ex G H in omnes
A, B, C, æquabitur productis ex D A in A, E B in B, &

F C in C.
quod erat demonſtrandum.
Etſi vero in demonſtratione poſitæ fuerint rectæ A K, B L,
C M, horizonti parallelæ, &
planum ad horizontem ere-
ctum;
patet, ſi omnia ſimul in alium quemlibet ſitum trans-
ponantur, eandem manere productorum æqualitatem, cum
rectæ omnes ſint eædem quæ prius.
Quare conſtat propo-
ſitum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index