Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 360 > >|
1aliæ octo, &c. Itaque dicendum eſt prius de priore
capite.
Interim autem (circa id, quod heic obiicis) Recte­
ne, ſit, an perperam factum, quod admonuerim non de­
buiſſe temporis mentionem in definitione accelerati motus
omitti; contextus meus, quem retexere nihil eſt opus,
ſatis oſtendit.
Quod autem deinceps Epistola eadem
acceleratum motum non minùs diligenter cum tempore, quàm
cum ſpatio contuleris: idipſum arguit non debuiſſe mi­
norem temporis rationem in eo definiendo haberi, quàm
ſpatii (vt præteream potuiſſe quoque haberi non­
nihil maiorem, quatenus à me inſinuatum eſt) ac futu­
ram deinceps fuiſſe comparationem tam cum illo,
quàm cum iſto cohærentiorem.
Quod ſubiicis me
fortaßis voluiſſe; idipſum eſt, quod potiùs veritatis amo­
re voluiſſem, ſi licuiſſet quidem per te: ſed nihil heic
præuertendum eſt: non ſanè, quòd iſta ſunt leuia; quandò
in iis cardo controuerſiæ vertitur: ſed quòd ſit de ra­
tione dupla temporibus æqualibus ſpeciatim dicen­
dum inferiùs.
Grauius eſt, optime Gaſſende, quòd numero xxxi. xxxii.
xxxiii. non ſolum contra expreſſam Epistolæ meæ ſententiam,
ſed contra euidentem quoque Demonſtrationis lucem velis à me
ea dici, quæ verbis expreßis nego, quæque falſa eſſe non tan­
tum pronuncio, ſed clarè etiam, atque euidenter demonſtro: ex
iiſque deinde, tanquam meis, ea mihi abſurda affingas, in
quæ nemo, quantumvis hebes impingat.
Demonſtrare certé
debueras ea, quæ à me tanquam falſa reiecta vide bas, ex consti­
tutis à me principiis nihilominus ſequi, antequam eadem, vt
mea decreta impeteres: imò id ſolum faciendum tibi fuerat,
vt me caußæ præuaricatorem euinceres, qui ea ipſa falſa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index