1
ritates, non putavi praetermittendum, quin primo quoque
tempore de his rebus ea tibi ederem, ideo quod primum
parenti tuo [de eo] fueram notus et eius virtutis studiosus.
cum autem concilium caelestium in sedibus inmortalitatis
eum dedicavisset et imperium parentis in tuam potestatem
transtulisset, idem studium meum in eius memoria permanens in te contulit favorem.
Itaque cum M.
Aurelio et P.
Minidio et Gn.
Cornelio ad apparationem ballistarum
et scorpionum reliquorumque tormentorum refectionem
fui praesto et cum eis commoda accepi, quae, cum primo
mihi tribuisti recognitionem, per sororis commendationem servasti.
Cum ergo eo beneficio essem obligatus, ut ad
exitum vitae non haberem inopiae timorem, haec tibi
scribere coepi, quod animadverti multa te aedificavisse
et nunc aedificare, reliquo quoque tempore et publicorum et
privatorum aedificiorum, pro amplitudine rerum gestarum
ut posteris memoriae traderentur, curam habiturum.
conscripsi praescriptiones terminatas, ut eas attendens et ante
facta et futura qualia sint opera per te posses nota habere;
namque his voluminibus aperui omnes disciplinae rationes.
Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis
eruditionibus ornata,cuius iudicio probantur omnia quae
ab ceteris artibus perficiuntur opera.
ea nascitur ex fabrica et ratiocinatione.
fabrica est continuata ac trita
usus meditatio, quae manibus perficit[ur] e materia cuiuscumque generis opus [est] ad propositum deformationis.
ratiocinatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac
rationis pro demonstrare atque explicare potest.