Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

Page concordance

< >
Scan Original
101 101
102 102
103 103
104 104
105 105
106 106
107 107
108 108
109
110 110
111 111
112 112
113 113
114 114
115 115
116 116
117 117
118 118
119 119
120 120
121 121
122 122
123 123
124 124
125 125
126 126
127 127
128 128
129 129
130 130
< >
page |< < (20) of 197 > >|
2020*I LIBER STATICÆ* eſto, ut ſecunda figura exhibet, & I H producatur in O, A B ſecans in P, ſe-
gmentumq́ue columnæ P O C B contra P O D A æquilibre pendeat, atqui
illud iſto &
majus & ponderoſius eſt (C F G D A enim æquatur F G C B,
triangulum autem FHI deſectum de F G C B minus eſt triangulo O H G
de F G C B deſecto, ideo &
c.) ponderoſius itaque ſeleviori æquilibre erit,
quod planè abſurdum eſt.
Quapropter K L
28[Figure 28] ad horizontem M N parallelus eſt, ut in
primo diagrammate.
Illud quoque tanquam Statices generale
theorema habendum eſt.
Gravitatis centrum pendentis corporis in pen-
dulâ gravitatis diametro eſſe.
Atqui gravitatis centrum E ſecundi dia-
grammatis non eſt in I O pendulâ gravitatis
diametro.
Impoſſibile igitur.
*CONCLVSIO. * Columnâigitur ſecta, & c.
3 THEOREMA. 7 PROPOSITIO.
Si punctum firmitudinis centrum gravitatis ſit penden-
tis columnæ, quemcunque ei ſitum dederis, ſervat.
*DATVM*. A B C D columna eſto, ejusq́;
29[Figure 29] centrum E firmum fixumq́ue, quo de linea
E F ſit ſuſpenſa, axis G H ad horizontem I K
parallelus.
*QVAESITVM. * Columnam
A B C D, quemcunqueſitum dederis, reti-
nere demonſtrandum eſt.
DEMONSTRATIO.
Datæ columnæ (E puncto immoto) alium
affingamus ſitum, quam prius, ut ſecundâ
hæc figurâ exhibetur, producaturq́ue F E, ut in L uſque, ſecans A B in M,
eq́ue ſuo ſitu, ſi quidem poſſit, emoveatur, &
ſegmentum M L D A, vel
M L C B nutet deſcendatq́ue.
Atqui duo iſta ſegmenta magnitudine æqua-
lia ſunt, ideoq́ue æquilibria, æquilibrium
30[Figure 30] igitur alterum ponderoſius eſſe altero conſe-
quens erit, quod prorſus abſurdum eſt.
Co-
lumna igitur ſitum ſuum obtinet, aut alium
quemvis, quicunque ei tributus fuerit.
*CONCLVSIO. * Si itaque firmitudinis
punctum columnæ centrum fuerit, quemli-
bet datum ſitum ſervabit.
4 THEOREMA. 8 PROPOSITIO.
Sicolumna per gravitatis punctum ſit ſecta à plano

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index