DelMonte, Guidubaldo, In duos Archimedis aequeponderantium libros Paraphrasis : scholijs illustrata

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 207 > >|
1 in præſentia omittatur; infraquè ſuo loco oſtendendum. ſat
autem nobis nunc ſit oſtendiſſe, hæc ad praxim reduci, ma­
nibuſquè (vt dicitur.) contrectari poſſe.
Quòd ſi hæc ita ſe ha
bent, huiuſmodi conſideratio non erit vana, ne〈que〉 vt inuti­
lis reijcienda.
Sed vlteriùs adhuc progrediamur, dicamuſ­
què, quoniam planum ACD, quatenus eſt corpori coniun­
ctum, horizonti æquidiſtans permanere debet; ſi ſeorſum à
corpore illud intelligamus, vt ſi ADC ex eius centro graui­
tatis G ſuſpendatur, tunc quocun〈que〉 modo reperiatur, hoc
eſt ſiue horizonti ęquidiſtans, ſiuè
minùs, idipſum permanſurum ni

hilominus intelligere poſſumus,
parteſquè vndi〈que〉 æqualium mo
mentorum conſiſtentes.
Ne〈que〉
enim Ariſto teles grauibus dunta­
xat, ſed etiam leuibus momenta
tribuit, idipſum què (vt Eutocius
in horum librorum comentarijs
refert) Ptolæmeo quo〈que〉 placuit, vt habetur in líbro (à nobis
ramen deſiderato) 〈que〉m de momentis ſcripſit.
Pręterea alij­
quo〈que〉 Philoſophi id ipſum ſenſiſſe videntur.
quod eſt qui­
dem rationi conſentaneum, ſuperuolant enim, quæ leuia ſunt,
& ſi mente concipiatur eadem figura leuis cuiuſpiam eſſe, tunc
ſi detineatur in G, partes vndi〈que〉 ęqualium momentorum
conſiſtent, eſſetquè G (vt ita dicam) centrum leuitatis.
Quo­
niam autem circa centrum grauitatis ę〈que〉ponderationem
conſideramus, id circo plana, tanquam no bis apparentia gra­
uitatem habere, mente concipimus.
Non eſt igitur à ratio­
ne alienum, æ〈que〉ponderantiam in planis, vt grauibus conſi­
deratis intelligere, conciperequè.
Nec quicquam nobis offi­
cit, quòd definitiones centri grauitatis priùs allatæ non pla­
norum, ſed corporum centra explicarunt, ita vt grauitatis cen­
trum
ad corpora, non ad plana ſit referendum. Hoc enim ideo fa
ctum eſt, quia propriè centrum grauitatis reſpicit corpora; non ta
men propterea impropriè reſpicit plana, ſed quia primò reſpi
cit corpora; in quibus actu ineſſe depræhenditur. propterea eędem­
met
definitiones planis quo〈que〉 in hunc modum aptari poterunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index