Viviani, Vincenzo, De maximis et minimis, geometrica divinatio : in qvintvm Conicorvm Apollonii Pergaei

Table of figures

< >
[Figure 11]
[Figure 12]
[Figure 13]
[Figure 14]
[Figure 15]
[Figure 16]
[Figure 17]
[Figure 18]
[Figure 19]
[Figure 20]
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
< >
page |< < of 347 > >|
20 (quo autem felici euentu equidem neſcio) atq; hi libri commentarijs
ſubijciuntur in quatuor APOLLONII priores.
Alter fuit Claudius
Mydorgius Patricius Pariſinus, eiuſdem APOLLONII ſextum, ple-
no illo exactiſſimæ doctrinæ acumine inueſtigans, quod bini duo libri
poſtremi è quatuor hactenus à Mydorgio editis ſatis declarant.
Vter-
que ſanè tam doctis laboribus magnam ſibi induſtriæ famam circum-
dedit.
Non vitio tamen vllus mihi vertat, ſi ijſdem molitionibus Ado-
leſcentiæ annos ego quoq;
impenderim. Etenim ipſa de MAXIMIS
&
MINIMIS ſpeculatio, quo ad me intacta penitus ad hunc diem vo-
cari poteſt, niſi quid minimum apud quintum eiuſdem Maurolici pro-
ximis hiſce Menſibus à me notatum excipiam, vti &
pauca nonnulla
ſparſim poſtea à me reperta in Atlantico verè opere ſummi Geometræ
Gregorij à Sancto Vincentio è doctiſſima, ſpectatiſſima, nec vnquam
ſatis laudata SOCIETATE IESV.
Sed velim Lector antequam iſta aggrediar, illa, quæ nuper retuli,
apud laudatos Auctores adire ne recuſes;
erit enim mox fortaſſe, vt
non tota temeritate me oneres.
Quæ autem fata meos maneant libellos neſcio ante veſperum.
De MAXIMIS, & MINIMIS ago; MAXIMA non anhelo, de
MINIMIS cum Prætore non curo;
ſi vtraque componuntur, aurea
mediocritas naſcitur;
hac ero contentus.
Neque indictum tandem huius libri titulum volo. DIVINATIO-
NEM voco;
verè enim ſolius diuinantis eſt, quid ſpeciatim APOL-
LONIO propoſitum fuerit aſſequi, quaue methodo, ſolo audito no-
mine de MAXIMIS, &
MINIMIS. Non ſum ego Diſcipulus Tagis,
aut Verna Sibillę;
diuinaculum tamen, ac Prophetam dum ago vehe-
menter cupio, vt hi labores non tantùm in hac florentiſſima Patria
mea ſint accepti, ſed exteris quoque non iniucundi, omnino autem
Reipublicæ literariæ vtiles.
Hæc ſumma votorum. Vale.
Scribebam Florentiæ Octauo Idus Decembris 1658.
TVI
Amantiſsimus
Vincentius Viuiani.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index