Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 403 > >|
1æquilibrium D cum G coëxtenſo K L, ſi igitur
adderetur æquè graue per totam CK adhuc
faceret æquilibrium, quia in BC & BK æ­
quales ſunt, & tunc eſſet proportio ponde­
ris D ad pondus KL, ſicut ponderis LC, ad
pondus CK, ex ſecunda proportione permu­
tata, igitur vt longitudinis LC ad CK, quia
pondus eſt æqualiter diſtributum.
Sed ſicut
ponderis D ad pondus LK, ſic D ad G, quia
ſuppoſitum eſt G & LK æqualia eſſe, igitur
vt LC ad CK, ſic MB ad BC: quare permu­
tando vt CK ad CB, ſic LC ad MB: ſed CB
eſt dimidium CK: igitur BM eſt dimidium
LC, quod erat demonſtrandum.
Quia verò
CB eſt dimidium CK, & BM dimidium
CL, ſequitur vt MK ſit dimidium KL, & ita
eſt ac ſi ſuſpenſum eſſet in medio loci cui
coextenditur.
Vnumquodque igitur pondus,
iuxta Archimedem, quantumvis inæquale,

vt triangulum tantum affert grauitatis, coex­
tenſum virgulæ, quantum ſi ſuſpendatur ex
centro in loco vbi centrum grauitatis ſe­

cundum perpendiculum ſitum eſt.
Hoc au­
tem generaliter ſupponit, etiamſi pondus non
extendatur vſque ad aginam, ſed coex-ten­

datur, gratia exempli per L F, & centrum
eius ſit in directo E, tunc dicit, eſt ac ſi ſuſ­
penderetur in ipſo E.
Ex his, vt in Arithme­
ticis docuimus, colligitur ratio conficien­
di ſtateras.
Stateræ ra­
tio.
Parabola
quinta.
Parabola
octaua.
Statera
quomodo
perfecta eſſe
poſſit.
Nunc ſolum demonſtrare oportet, quo­
modo ſtatera perfecta eſſe poſſit: etſi in pre­
cioſis mercibus mercatores libra vtantur.
Sit
igitur ſtatera diuiſa tuo modo cum pondere
auxiliari, quod mobile eſt G, & æquiponi
deret G in F ipſi D, quia itaque D æqui­
ponderat G in F, & etiam regulæ KL.
Po­
nantur enim N pars D, quæ facit æquilibrium
cum LK, & O pars reliqua D, quæ facit æqui­
librium
cum G.
Igitur iuxta primam regulam pro­
portio O ad G, vt FB ad BC.
Proportio ve­
rò N ad LK, & eſt vt LK ſuſpenſa in M, ex
tertia regula, vt L C ad CK ex ſecunda re­
gula.
Igitur ſtatuemus pondus N primò in
directo D, deinde facto æquilibrio additio
O ſemper eſt ſecundum proportionem ad G,
vt partis LB ad BC.
Secundum igitur æqua­
lia incrementa BL creſcet O, ſed N manet
idem ſemper: igitur ſecundum æqualia in­
crementa partium B L creſcet D pondus.
Æqua igitur ſtatera fieret, ſi ad C apponantur
pondus faciens equilibrum cum LK: inde diuida­
mus ſpatia ab agina ad L per æqualia.
Sed
quia ipſi non apponunt pondus in C, neceſſarium
eſt vt prima nota, puta P, oſtendat etiam
pondus LK: vt ſi LK ponderis libras duas,
& D pondus duas libras æquet, nota primi
ponderis eſſet in K, exempli gratia: ſed quia
G poſitum in K, grauaret quantum quatuor
libræ, & præter id etiam LK grauitatem
efficit duarum librarum, igitur oporteret vt
D eſſet librarum ſex, igitur pondus eſſet li­
brarum ſex, & oſtenderet tantùm quatuor.
Ob id faciemus primam notam quatuor li­
brarum in P, nam & ibi C grauitatem effi­
cit duarum librarum, & LK duarum alia­
rum, igitur pondus D erit quatuor librarum,
quod faciet æquilibrium: igitur nota qua­
tuor librarum primarum erit in P, & multò
minus ab agina diſtans, quàm reliquæ inter­
ſe.
At verò reliquæ inter ſe æquidiſtabunt,
vt ſi ſecunda fit in Q, tertia erit in H, &
quarta in M, & quinta in R, & ſexta in E:
ideoque poſito G in E, oſtendet libras vigin­
tiquatuor.
Manifeſtum eſt autem ex hoc,

quod commodum affert non leue, quò G
ſit pondus per ſe notum, id eſt, libra, vel bi­
libra, vel trilibra.
Media pon­
derum quo­
modo ha­
beantur.
Centra autem ponderum in circulis &
rectangulis ſunt in communi ſectione di­
metientium duarum.
In omnibus autem
figuris æquilateris, quæ circulo poſſunt
inſcribi, centrum grauitatis idem eſt cum
centro circuli circumſcribentis.
Supponitur
autem in omnibus, quòd ponderoſa hæc æ­
qualem vbique habeant craſſitudinem, &
quòd ex materia quæ vbique æqualem ſor­
tiatur grauitatem, conſtituantur.
In trigonis
autem omnibus in communi ſectione trium
linearum, quarum ſingulæ ad ſingula latera
ex angulis oppoſitis venientes, ea per æqua­
lia diuidunt.
Has verò in vnum punctum
ſecando ſe inuicem concurrere neceſſe eſt:
etſi id Archimedes non demonſtrauerit.
Nos autem in Geometricis elementis illud
oſtendimus generaliter, nunc autem pro ne­
ceſſitate declarabitur.
Nam diuiſis per æqualia lateribus AB &
AC in D & E, & ducta CD, BE, & per
communem ſectionem AGH & DE, quæ
erit æquidiſtans lateri tertio, vnde BEC &
CDB erunt æquales, quia in eadem baſi
BC, ſubducto BCG, communi erit CEG æ­
qualis DBC, ipſi autem ſunt æquales AGE
& AGD, quia in æquis baſibus & inter æ­
quidiſtantes, quare AGE & AGD æquales.
19[Figure 19]
Quumque ſint ſuper eandem lineam AG,
erunt æqualis altitudinis, qui altitudo eſt tri­
gonorum etiam FGD, & FGE, qui conſiſtunt
in eadem baſi FG, igitur etiam ipſi inter ſe
ſunt æquales, Quia verò BC æquidiſtat DE,
erunt ex 29 primi elementorum & 25. eiuſ­
dem, DGE & BGC æquianguli, & propor­
tio BG ad GE, vt CG ad GD. ex eiſdem
etiam BGH & GEF ſimiles, itemque GCH
& DGF. quare proportio trigoni BGH ad
EFG, vt BG ad GE dupla, & CGH ad DFG,
vt CG ad GD dupla, eſt autem ( vt dictum
fuit ) CG ad GD, vt BG, ad GE, quare BGH
ad EFG, yt HCG ad DFG: quare cum DFG
& EFG æquales ſint, erunt BGH & CGH
æquales: quumque ſint inter æquidiſtantes,
erunt in baſibus æqualibus BH & HC, igi­
tur trigoni omnes ABH, ACH, CDB, CDA,
BEC, BEA, erunt, medietas ABC, quare ap­
penſus trigonus in G, in nullam poterit par­
tem inclinari.
Centrum autem ſectionis pa­
rabolę ſeu coni rectanguli eſt in eius dime­
tiente, quæ à ſummo ad medium baſis in eo
puncto qui à ſummitate coni dimidio plus
diſtat quàm à baſi, quæ eſt recta linea ſup-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index