Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 303 > >|
1transferat. Ratio vero eſt manifeſta, nam huiuſmodi obiectum
totale & adæquatum in qualibet ſcientia coaleſcere debet tum
ex ſubiecto materiali etiam adæquato, ac formalitate ſub qua
de illo agitur; tum etiam ex omnibus ijs quæ de ipſo demon­
ſtrantur in ſcientia.
Explicatum ergo ſubiectum materiale
ſub illa formalitate cum omnibus quæ de illo demonſtrantur
per theoremata ac problemata mechanica, conſtituetur to­
tale & adæquatum huius facultatis obiectum, in ordine ad
quod tota eius eſſentia, ac ratio ſpecifica deſumenda eſt, ac
paulatim inferius explicanda.
Qua ratione facultas Mechanica conſtituatur
Ars & Scientia.
ADDITIO TERTIA.
Hviuſque ad ſignificandum habitum intellectualem con­
templationis
mechanicæ, vt plurimum vſi ſumus no­
mine facultatis mechanicæ, eo quod nomen facultas abſtra­
hat à propria ſignificatione artis, aut ſcientiæ, latiusque pateat
ſecundum communem omnium conceptionem.
Quare de­
terminandum nunc eſt, vtrum talis habitus vel facultas, ſit ve­
rè in ſe, ac propriè vocari poſſit tum ars, tum ſcientia.
Quod
ſanè auſpicari debet à communi ratione artis atque ſcientiæ
ab Ariſtotele ſæpius explicata, aptèque paſſim licet non ſem­
per diſtincta.
Nam 6 Ethicorum cap. 4. artem docet eſſe
habitum quendam vera cum ratione effectiuum circa id quod
aliter eſſe atque aliter poteſt; & cuius principium ſit in eo
quod efficitur.
Vnde eorum quæ ex neceſſitate ſunt, vel fiunt
ſecundum naturam, nullam ait eſſe artem, cum hæc in ſe prin­
cipium habeant.
Ac proinde ſequenti capite diſtinguit artem
à ſcientia, eo quod ſcientia ſit de rebus quæ non poſſunt ali­
ter ſe habere.
Nihilominus 1. Metaphiſices cap. 1. idem
Philoſophus artem videtur confundere cum ſcientia ſaltem
practica; ait enim, artem eſſe de vniuerſalibus, ac propter
cauſam ea quæ ſfiunt cognoſcere, exemplum adhibens tum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index