Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 258 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="1">
            <p type="main">
              <s id="s.000141">
                <pb xlink:href="082/01/020.jpg" pagenum="58"/>
              mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,
                <lb/>
              quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
                <lb/>
              admixtum quoniam semel est in rebus inane.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000142">at contra si mollia sint primordia rerum,
                <lb/>
              unde queant validi silices ferrumque creari
                <lb/>
              non poterit ratio reddi; nam funditus omnis
                <lb/>
              principio fundamenti natura carebit.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000143">sunt igitur solida pollentia simplicitate
                <lb/>
              quorum condenso magis omnia conciliatu
                <lb/>
              artari possunt validasque ostendere viris.
                <lb/>
              </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.000144">Porro si nullast frangendis reddita finis
                <lb/>
              corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque
                <lb/>
              nunc etiam superare necessest corpora rebus,
                <lb/>
              quae nondum clueant ullo temptata periclo. </s>
              <lb/>
              <s id="s.000145">at quoniam fragili natura praedita constant,
                <lb/>
              discrepat aeternum tempus potuisse manere
                <lb/>
              innumerabilibus plagis vexata per aevom.</s>
              <lb/>
              <s id="s.000146">denique iam quoniam generatim reddita finis
                <lb/>
              crescendi rebus constat vitamque tenendi,
                <lb/>
              et quid quaeque queant per foedera naturai,
                <lb/>
              quid porro nequeant, sancitum quandoquidem extat,
                <lb/>
              nec commutatur quicquam, quin omnia constant
                <lb/>
              usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae
                <lb/>
              ostendant maculas generalis corpore inesse,
                <lb/>
              inmutabilis materiae quoque corpus habere
                <lb/>
              debent nimirum. </s>
              <s id="s.000147">nam si primordia rerum
                <lb/>
              commutari aliqua possint ratione revicta,
                <lb/>
              incertum quoque iam constet quid possit oriri,
                <lb/>
              quid nequeat, finita potestas denique cuique
                <lb/>
              quanam sit ratione atque alte terminus haerens,
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>