Baliani, Giovanni Battista, De motu naturali gravium solidorum, 1638

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 43 > >|
1
PROPOSITIO VIII. PROB. IV.
Dato plano inclinato, super quo per spatium datum
grave moveatur in nota diuturnitate, determinare in
eodem plano spatium per quod dictum grave mo-
veatur in quavis alia diuturnitate data.
Sit A diuturnitas gravis B, dum descendit in C super pla-
no inclinato BC, & data diuturnitas D.
Praescribendum est aliud spatium in eodem plano BC, per
quod idem grave pertranseat in diuturnitate D.
Fiant E, F quadrata temporum A, D, & ut F ad E fiat BG ad
BC, Dico BG esse spatium quaesitum.
Quoniam BC, & BG sunt in duplicata ratione datorum
temporum A, D per constructionem, per ipsa cadet grave
B diuturnitatibus A, D datis, ergo reperta est BG quae-
sita.
Quod faciendum erat.
Per 6.
hujus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index