Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565
page |< < of 101 > >|
1in linea eb punctum g, ita ut fit ge æqualis ef. erit g por­
tionis abc centrum.
nam ſi hæ portiones, quæ æquales
& ſimiles ſunt, inter ſe ſe aptentur, ita ut be cadat in de,
& punctum b in d cadet, & g in f: figuris autem æquali­
bus, & ſimilibus inter ſe aptatis, centra quoque grauitatis
ipſarum inter ſe aptata erunt, ex quinta petitione Archi­
medis in libro de centro grauitatis planorum.
Quare cum
portionis adc centrum grauitatis ſit f: & portionis
abc centrum g: magnitudinis; quæ ex utriſque efficitur:
hoc eſt circuli uel ellipſis grauitatis centrum in medio li­
neæ fg, quod eſt e, conſiſtet, ex quarta propoſitione eiuſ­
dem libri Archimedis.
ergo circuli, uel ellipſis centrum
grauitatis eſt idem, quod figuræ centrum.
atque illud eſt,
quod demonſtrare oportebat.
Ex quibus ſequitur portionis circuli, uel ellip­
ſis, quæ dimidia maior ſit, centrum grauitatis in
diametro quoque ipſius conſiſtere.
13[Figure 13]
Sit enim maior portio abc, cuius diameter bd, & com­
pleatur circulus, uel ellipſis, ut portio reliqua fit aec,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index