Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 360 > >|
1poris, quo primam, tertiam triente, &c. ſed an oſtenderit ad­
uerſus ſeipſum; vt pote ex cuius principio, poſitioneve illud
ſequatur.
Nequicquam conatur capita abſurda ſibi obiecta
retorquere; quaſi ſit perinde ſeu ſpatium, ſeu tempus cum
velocitate conferat; & ad hominem cum argumentatur, in
limine ipſo aberrat, dici vt putà id ſupponens, quod minimè
dicitur, & tempus cum velocitate ſecus conferri, quàm con­
fertur.
Tota gloriatio conſequens nihil habet, quod inuidea­
tur; & dum ait impugnationem ſui ratiocinij, non poſſe, vt
inanem, ac vanam, inuenire plauſum, niſi apud minùs peritos;
ſatis eſt prouocare illum vt proferat vel vnicum, cui ſuam
ſententiam perſuadeat, peritum. A p.
157. in 181.
ART. XXXIV. XXXV. XXXVI. XXXVII.
XXXVIII.
De Tempore, quo R.P. colligit
ſingulas parteis decurſum iri.
Non alia ratione probauit R. P. velocitatem per ſecun­
dam partem eſſe duplam velocitatis per dimidium inferius pri­
mæ, quàm quia ſpatium, duplum eſt: neque hanc conſequutio­
nem vllo modo probauit; ſed ex eo ſolùm ſuppoſuit, quod ve­
locitates ſicut spatia ſint, quæ est iterata principij petitio: cùm
hoc ipſum ſit, quod controuertitur, neque vllatenus inueniatur
oſtenſum; niſi ex falſo illo circa Bilancem experimento.
Ex
varijs obiectionibus vna est delecta, cui reſponderetur, propter
errorem calami, quo in immenſa, importunaque literarum
farragine litera vna irrepſit pro alia.
Beatus eſt R. P. cui
Author eſſe non videatur ingreſſus in controuerſiæ pene tralia,
quique eum æquè à dictis ſuis, atque à natura penitiùs inspi­
ciunda arce at.
Tempus minutorum ſex attributum primæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index