Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 241 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap n="5">
            <p type="main">
              <s id="s.001610">
                <pb xlink:href="079/01/242.jpg" pagenum="193"/>
              Dispersisse, neque in fructum convertere quisse.</s>
              <s id="s.001611">
                <lb/>
              Tunc igitur pelles: nunc aurum, & purpura curis
                <lb/>
              Exercent hominum vitam, belloque fatigant.</s>
              <s id="s.001612">
                <lb/>
              Quo magis in nobis, ut opinor, culpa residit.</s>
              <s id="s.001613">
                <lb/>
              Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
                <lb/>
              Terrigenas: at nos nihil laedit veste carere
                <lb/>
              Purpurea, atque auro, signisque ingentibus apta:
                <lb/>
              Dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.</s>
              <s id="s.001614">
                <lb/>
              ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
                <lb/>
              Semper, & in curis consumit Inanibus aevum:
                <lb/>
              Nimirum, quia non cognovit, quae sit habendi
                <lb/>
              Finis, & omnino quoad crescat vera voluptas:
                <lb/>
              Idque minutatim vitam provexit in altum;
                <lb/>
              Et belli magnos commovit funditus aestus.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001615">At vigiles mundi magnum & versatile templum
                <lb/>
              Sol & luna suo lustrantes lumine circum,
                <lb/>
              Perdocuere homines annorum tempora verti;
                <lb/>
              Et certa ratione geri rem, atque ordine certo.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001616">Iam validis saepti degebant turribus aevum:
                <lb/>
              Et divisa colebatur, discretaque tellus.</s>
              <s id="s.001617">
                <lb/>
              Tum mare veliuolum florebat navibus pandis:
                <lb/>
              Auxilia, & socios iam pacto foedere habebant:
                <lb/>
              Carminibus cum res gestas coepere poetae
                <lb/>
              Tradere: nec multo prius sunt elementa reperta
                <lb/>
              Propterea, quid sit prius actum, respicere aetas
                <lb/>
              Nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.</s>
              <lb/>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.001618">Navigia, atque agri culturas, moenia, leges
                <lb/>
              Arma, vias, vestes, & cetera de Genere horum,
                <lb/>
              Praemia; delicias quoque vitae funditus omnis,
                <lb/>
              Carmina, picturas, & daedala signa polire,
                <lb/>
              Usus, & impigrae simul experientia mentis
                <lb/>
              Paullatim docuit pedetemtim progredientis.</s>
              <s id="s.001619">
                <lb/>
              </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>