Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Dispersisse, neque in fructum convertere quisse.
Tunc igitur pelles: nunc aurum, & purpura curis
Exercent hominum vitam, belloque fatigant.

Quo magis in nobis, ut opinor, culpa residit.

Frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
Terrigenas: at nos nihil laedit veste carere
Purpurea, atque auro, signisque ingentibus apta:
Dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.

ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
Semper, & in curis consumit Inanibus aevum:
Nimirum, quia non cognovit, quae sit habendi
Finis, & omnino quoad crescat vera voluptas:
Idque minutatim vitam provexit in altum;
Et belli magnos commovit funditus aestus.

At vigiles mundi magnum & versatile templum
Sol & luna suo lustrantes lumine circum,
Perdocuere homines annorum tempora verti;
Et certa ratione geri rem, atque ordine certo.

Iam validis saepti degebant turribus aevum:
Et divisa colebatur, discretaque tellus.

Tum mare veliuolum florebat navibus pandis:
Auxilia, & socios iam pacto foedere habebant:
Carminibus cum res gestas coepere poetae
Tradere: nec multo prius sunt elementa reperta
Propterea, quid sit prius actum, respicere aetas
Nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.

Navigia, atque agri culturas, moenia, leges
Arma, vias, vestes, & cetera de Genere horum,
Praemia; delicias quoque vitae funditus omnis,
Carmina, picturas, & daedala signa polire,
Usus, & impigrae simul experientia mentis
Paullatim docuit pedetemtim progredientis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index