Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Table of figures

< >
[Figure 121]
[Figure 122]
[Figure 123]
[Figure 124]
[Figure 125]
[Figure 126]
[Figure 127]
[Figure 128]
[Figure 129]
[Figure 130]
[Figure 131]
[Figure 132]
[Figure 133]
[Figure 134]
[Figure 135]
[Figure 136]
[Figure 137]
[Figure 138]
[Figure 139]
[Figure 140]
[Figure 141]
[Figure 142]
[Figure 143]
[Figure 144]
[Figure 145]
[Figure 146]
[Figure 147]
[Figure 148]
[Figure 149]
[Figure 150]
< >
page |< < of 403 > >|
1igitur intelligere poſſet? Ergo homo, vita &
ſenſu præditus eſt: animal autem, aut plan­

tam dicere abſurdum eſt.
Quibuſdam autem
viſum eſt, quòd homo animal eſſet ob natu­
ræ conſenſum in animæ, & corporis affecti­
bus, & quòd quidam morbi ex animalibus in
homines tranſirent: velut vitiligo, quæ ex
equis, præcipuè alba, tranſit in homines ſolo
tactu: vt enim quis equum attrectauerit, qui
eiuſcemodi morbo detineatur, ſtatim ab ea
corripitur.
Sed & quædam ex plantis in ani­
malia tranſeunt, quamobrem non eſt dicen­
dum animalia plantas eſſe.
Itaque ad ſermo­
nem de homine tranſeamus.
Hominem non
eſſe animal.Vitiligo ex
equis in ho­
mines tran­
ſit.
Homo pro­
pter quatuor
factus eſt.
Homo ipſe propter quatuor factus eſt: pri­
mùm, vt diuina cognoſcet, ſecundùm, vt illis
mortalia medius connecteret: tertium, vt morta­
libus imperaret.
Neceſſe enim erat & in hoc
genere, velut & in cœleſti, aliquod eſſe opti­
mum ac nobiliſſimum, quodque imperitet
cæteris, hîc autem vi, illis verò ſpontè.
Quar­
tum, vt quicquid mente excogitari poſſet, id
omne opifex maior ipſa cogitatione præſta­
ret, eſſetque animal fallax.
Nam belluæ fal­
laces eſſe non poterant ob ſtultitiam, ſuperi
verò ob probitatem.
Non enim hic finis, fi­
nis enim bonum: ſed fini neceſſario coniun­
ctum.
Hoc autem vitare conuenit, velut &
mortem: quædam enim neceſſaria vitanda
ſunt, quia mala, cùm tamen ad vniuerſi or­
natum pertineant: & ſi non omninò abolean­
tur
, vt næui & muſcæ: & quæcunque totius
non vnius partis gratia eſſe videntur.
Homo
igitur intelligendo diuis ſimilis efficitur,
prauitate autem belluis.
Triplex igitur ho­
minum genus: Diuinum, quod non decipit,
nec decipitur: hum anum, quod decipit, & non
decipitur belluinum, quod non decipit, & deci­
pitur.
Quòd verò decipit, ac decipitur, quod­
que maximam ſolum occupat humani ge­
neris partem, non ſimplex modus, ſed mi­
ſtus eſt hic ex belluino, humanóque genere.
Triplex ho­
minum ge­
nus.
Quomodo re­
ges, & ſapien­
tes
populi­
que primis
principiis per
ſe noti ſint.
Ac verò quomodo gentes atque prouin­
ciæ, tum reges ac ſapientes cuſtodientibus
primis principiis nota ſint, nunc dicam.
Il­
lud primùm prætereo, quod in libro de Ani­
morum immortalitate oſtendimus, ſingula
quæque ſcilicet, contractis per multa gene­
ralia conditionibus cognita eſſe: nam hoc
non primò eſt nouiſſe ea, ſed alia quadam
ratione: at verò perſe longéque melius nota
eſſe regna & populos, tum reges ac ſapien­
tes, quàm prauos & priuatos, ac ignobiles,
nunc docere aggredior.
Totum humanum
genus cognitum eſt & tota etiam terra quæ
habitari poteſt, vtque illius prouincia quæ
libet pars quædam eſt certa, vt centeſima ac
milleſima, ita etiam gens qúæ in ea habitat
cognita eſt, vt totius humani generis certa
quædam pars.
At verò reges ipſi & exerci­
tus & ſapientes, cauſæ ſunt horum, & vt
prouinciæ vel pereant, vel diuturna floreant
felicitate: itaque & cauſas has non ſimpli­
citer quidem, ſed vt ad prouincias, regna ac
ciuitates comparantur, notas eſſe oportet.
Quamobrem nota hæc ſunt, & ſigna ac pro­
digia in horum interitu, ac ortu fieri con­
ſueuerunt: igitur tanta fuit de his cura.
In
genere verò nudus creatus eſt, vt formoſior
eſſet, tenuior ac humidior.
Sed quoniam nu­
ditas obnoxia erat periculis; & minus firma
tribus illum armauit præſidiis: ingenio ad in­
uentionem neceſſariorum: ſermone ad auxi­
lium: manibus ad perfectionem omnium
eorum, quæ vel ingenio excogitaſſet, vel ſer­
mone ab aliis didiciſſet.
Neque enim aliud
animal verè loquitur, cùm non ex mente
proficiſcatur verbum, nec manus habet, ſed
manibus aliquid ſimile.
Itaque neceſſaria
primò inuenit ratione, ædes, veſtes, arma, ci­
bos: pòſt terram ac materia metiri: nec his
contentus, planiſphæriis, ſciotericis, armil­
liſque ampliſſimam cœli molem, ac vix men­
te
conceptam, euocauit in terram, in angu­
ſtumque redigens ſub ſenſu ac oculis poſuit.
Inde naturalem Philoſophiam conſtituit,
reliquaſque ſcientias: demum ad leges, qui­
bus cum pace viuere multitudo poſſet, ani­
mum applicuit.
Diſſidebant inter ſe enim

homines, ac nunc etiam non minus quàm
belluæ ab illis, lege lingua, prouinciis, mori­
bus.
Neque enim pluris eſt apud Mahume­
ti cultores Chriſtianus, neque apud vtroſ­
que Iudæus, improbo, ac viliſſimo cane: irri­
detur, vrgetur, vapulat, ſpoliatur, denique
occiditur, in ſeruitutem adigitur, ſtupris vio­
lentis, fœdiſque tractationibus vexatur, vt
non tanta à tigride cui catulos ſubduxerit
homo, paſſurus ſit.
Leges autem quatuor,
Idolorum Iudæorum, Chriſtianorum, & Ma­
humetanorum.
Tria hominis
dona preci­
pua.
Quatuor in
quibus ho­
mines diſſi­
dent.
Idolorum cultor ſuam præfert legem qua­

tuor argumentis.
Primùm quòd pugna ſu­
perior euaſerit aduerſus Iudæos toties, donec
eam legem deleuerit: quare non magis pla­
cuiſſe Dei cultum vnius quam multorum,
opifici ſummo ac rectori.
Deinde, quòd cùm
populus regem habet aliquem ſummum, de­
cet vnumquenque ad illius potius præfectos
aulicoſque confugere in priuatorum cauſis,
tum maximè minimis, quàm ex quacunque
cauſa ipſum regem vexare.
Eodem modo cum
Deus ille ſummus minimam habeat de his
inferioribus curam, priuatorum verò nego­
cia etiam horum inferorum minimam obti­
neant partem: ad deos potiùs ſummi illius
miniſtros ob quæque negocia indigna refu­
gere opportunius putant, quàm adeò abie­
ctis cauſis illum, quem vel cogitatione aſſe­
qui tentare nephas eſt, vexare precibus.
De­
nique hac lege, hiſque exemplis, dum è mor­
talitate ad cultum diuinum tranſire ſperant,
plurimos virtutes inclytos euaſiſſe, vt Her­
culem, Apollinem, Iouem, Mercurium, Ce­
rerem.
Quòd verò ad miracula attinet, neque
in illis pauciora fuiſſe à diis ſuis auxilia ma­
nifeſta, tum oracula, quàm in omnibus aliis:
nec noſtram de Deo, ac mundi origine ab­
ſurdam eſſe minus, imò longè magis, opi­
nionem, quàm ſuam, quod ex contentione
inter ipſas leges aliàs apparet, odioque ea­
rum in omnes Philoſophos velut veritatis
autores.
At verò hi victimas humanas obii­
ciunt, ſtatuarum mutarum venerationem,
deorum multitudinem, quæ etiam à ſuis irri­
deatur: illorum quoque ſcelera nefanda,
quæ de homine pudeat etiam cogitare, ſum­
mi opificis ingratam obliuionem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index