Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 203 > >|
1ſolubile.) Dico, I eſſe foramen quæſitum. Quoniam enim
aqua C ad aquam G, eſt ut E ad H; & aqua G ad aquam
I, eſt ut H ad F, ex conſtructione & operatione facta; erit
ex æquo etiam aqua C ad aquam I, ut E ad F, per vige­
ſimam ſecundam Quinti Euclidis.
CAPUT VI.
De Aëris gravitate, rarefactione, &
condenſatione.
QUoniam in Pneumaticis ac Hydropneumaticis Ma­
chinis magni refert, aëris naturalis pondus ſeu gra­
vitatem, rarefactique ac condenſati quantitatem ae
vires cognoſcere; de ijs nonnihil parergi loco ad­
dendum hîc cenſui.
Sit itaque
Propoſitio I.
Aëris gravitatem invenire.
TAmetſi aêr levis ſit inter reliqua elementa, ſuaque levitate

ſurſum tendat, ut ſit ſupra terram & aquam; admixtum
tamen habet aliquid gravitatis.
Patet ex eo, quòd folles lu­
ſorij aëre addenſato bene inflati, ut & veſicæ inflatæ, plùs pon­
derent, quàm flaccidi, ut exquiſita trutina aut libra deprehen­
di poteſt. P. Joannes Baptiſta Ricciolus Tomo 1. Almgeſti
Novi lib. 2. cap. 5. num. 4. ait expendiſſe ſe veſicam bovinam
quæ flaccida erat ſcrupulorum 4, & granorum 4, & deprehen­
diſſe inflatam fuiſſe ſcrupulorum 4, & granorum 6.
Quare
aër additus per inflationem, appendebat grana 2. Marinus
Merſennus in Phænomenis ſuis Propoſit. XXIX. aſſerit, ſe Geo­
metris præſentibus & adjuvantibus, ponderaſſe bilance Æo­
lopilam æneam (qualem deſcribimus infrà Parte 2. Claſſe 1. cap. 3.
Machina 6.) ſatis calefactam, & propemodum candentem,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index