Fabri, Honoré, Tractatus physicus de motu locali, 1646

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 491 > >|
1
Theorema 58.
Impetus naturalis non decreſcit etiam in arcu deſcenſus; probatur quia
creſcit, vt dictum eſt ſuprà, igitur non decreſcit.
Theorema 59.
Deſtruitur impetus violentus pro rata. id eſt, qua proportione eſt frustrà;
v.g.
ſit impetus per AD inclinatam ſurſum, & alius per AB perpendi­
cularem deorſum;
haud dubiè motus erit per AC; igitur concurrunt
ad motum AC motus AB & AD, vel potiùs impetus;
igitur debet de­
ſtrui impetus in ea proportione, in qua AC eſt minor AG, id eſt com­
poſita ex AD, DC, quod impetus AB non poſſit deſtrui;
totum id
quod deſtruetur detrahetur impetui AD;
igitur aſſumatur DF ſcilicet
differentia AC, & AG; impetus deſtructus ita ſe habet ad impetum
AD, vt DF ad AD, & ad reſiduum impetum ex AD, vt DF ad FA,
quæ omnia conſtant ex Th.7. ſit ergo AC fig.
49. perpendicularis ſur­
ſum, AD inclinata, AB horizontalis; ſit impetus violentus reſpondens
AD, & naturalis DG, ducatur AGK, ex AD detrahatur DF, id eſt
differentia AG & compoſitæ ex AD. DG, ſupereſt AF, cui aſſumitur
æqualis GK, ex qua detrahitur KH, id eſt differentia GL, & compoſitæ
ex GK, KL, ſupereſt GH, cui LO accipitur æqualis, cui detrahitur
OM, id eſt differentia LP & compoſitæ ex LO, OP, ſupereſt ML, cui
æqualis accipitur PR, atque ita deinceps.
Porrò demonſtratur deſtrui
impetum violentum iuxta hanc proportionem;
quia deſtruitur, qua
proportione eſt fruſtrà, pro rata per Ax.2.& Th.7.ſed totus impetus qui
concurrit ad ſecundam lineam AG, eſt compoſitus ex AD, GD;
quia ſi
naturalis ſolus eſſet, percurreret ſpatium æquale DG;
ſi verò ſolus eſſet
violentus percurreret ſpatium æquale AD;
igitur vterque ſimul ſumptus
eſt vt compoſita, ex AG. DG. igitur ſi ea proportione eſt fruſtrà, qua motus
deficit, cùm AG ſit motus;
certè motus eſt ad impetum, vt AG ad compo­
ſitam
ex AD. DG;
igitur deficit motus tota DF quæ eſt differentia AG &
compoſitæ ex AD. DG;
igitur impetus eſt fruſtrà in ratione DF; igitur de­
bet deſtrui in ratione DF;
ſed impetus DG ſeu naturalis nihil deſtrui­
tur per Th.57. & 58. igitur ex violento AD deſtruitur DF;
igitur ſu­
pereſt tantum AF vel æqualis GK;
ſimiliter impetui GK & KL re­
ſpondet motus GL, ſed GL eſt minor compoſita ex GK & KL ſeg­
mento KH;
igitur eſt fruſtrà impetus in ratione KH; igitur deſtruitur
in eadem ratione KH, non ex naturali KL;
igitur ex violento GK;
igitur ſupereſt tantum GH, vel æqualis LO, in qua ſimiliter procedi­
tur.
& ſupereſt LM vel æqualis PR, atque ita deinceps.
Corollarium 1.
Hinc deſtruitur impetus initio motus in maiori quantitate, quia

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index