Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1demonſtrarem, quæ ex meis nihilominus principiis clara, eui­
dentique ratione inferrentur.
Quid enim tibi opus fuit mul­
tis paginis impugnare ea, quæ iam expugnaſſem: & conquiſi­
tis vndique rationibus falſa oſtendere, quæ falſa eſſe prior
agnoſcerem?
Et tamen nihil eſt in tota tua Epiſtola aliud, in
quo acrius, animoſiuſque depugnes.
Quomodo quæſo, optimus, & non peſſimus po­
tiùs eſſem, ſi is quidem, quem tu me hoc articulo de­
pingis, forem?
Verùm, quia num tibi quid affinxerim:
num quædam à te reiecta vt falſa, ex tuis principiis ſe­
qui non oſtenderim; num poſtquam tu quædam ex­
pugnaſti vt falſa, ego non tam illa, quàm ex illis vt
tuis, cætera ſuperfluè impugnauerim; quia, inquam
num iſta ſe verè, falſóve habeant, cognoſcendum eſt
ex ijs, quæ à te ſubiiciuntur; idcircò nihil eſt,
42[Figure 42]
quod ad iſta regeri generatim debeat.
Atque in primis, eandem iterùm mihi Propoſitio­
nem affingis, quam iam ſupra numero 7. indicaui,
& in hunc locum examinandam reieci.
Vis enim,
& ſiue demonſtratione,s&sſine vlla vel probabili ratione
ais, & quaſi pro tuo iure ſupponis, graue deſcen­
dens per ſpatium AB in parteis quotlibet
æqualeis diuiſum, percurrere partem ſecundam
DE, in dimidio eius temporis, quo percurritur
prior pars AD, & quod idem est, partem DE per­
curri velocitate dupla eius velocitatis, qua tranſ­
curritur AD.
Quàm falsò repetas hanc Propoſitionem tibi
à me affictam, feci abundè manifeſtum, cùm id
obiter non ſum prætergreſſus, quod tu citato

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index