Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
171 157
172 158
173 159
174 160
175 161
176 162
177
178 164
179 165
180 166
181 167
182 168
183 169
184 170
185 171
186 172
187 173
188 174
189 175
190 176
191 177
192 178
193 179
194 180
195 181
196 182
197 183
198 184
199 185
200 186
< >
page |< < (186) of 361 > >|
200186HYDRODYNAMICÆ alii ex principio alieno petere ſolent. Præmiſſis iſtis præmittendis uſum ma-
chinæ conſiderare nunc incipiemus, quem habet pro elevandis aquis.
Problema.
(VI) Quæritur quænam maxima ſit aquæ quantitas quam cochlea qua-
vis revolutione ejicere poteſt.
Solutio.
Conſideremus helicem integram a 1 b, ſitque quantitas aquæ quam
plena continet = q:
Notandum autem eſt non poſſe helicem eſſe totam aqua re-
pletam, ſi enim totus canalis plenus eſſet, effluerent aquæ per orificium
inferius, igitur quivis ramus, qualis eſt a 1 b, partim aëre partim aqua oc-
cupatur, erit autem altera aquæ extremitas in o ceu puncto ſupremo, alte-
ra in q, ceu puncto ad libellam cum priori compoſito:
pars igitur aqua ple-
na eſt o p q, atque ſi hæc pars ponatur ad longitudinem totius helicis a 1 b
ut g ad h, erit maxima aquæ quantitas una revolutione ejicienda = {g q/h}.
Q. E. I.
Scholium 1.
(VII) Quoniam, ut diximus, fieri non poteſt ut aqa per totum ca-
nalis tractum ſit contigua, cavendum eſt, ne ſeparatio aquæ impediatur,
quod facile fieri poteſt cum totum cylindri fundum aquæ immergitur, quia
ſic aëri prohibetur ingreſſus per orificium inferius canalis:
Neque faciendum
eſt, ut nimia fundi pars extra aquam promineat, quia ſic cochlea non om-
nem, quam una revolutione alias poſſet, aquam haurit;
imo nihil hauriet,
ſi immerſio punctum h non attingat:
Debita autem fiet immerſio usque ad
punctum g, quia ſic arcus helicis o p q, qui aquam retinere valet, maximus
fit.
Etſi enim nunquam rei periculum fecerim, & plerique auctores aliter
de illa loqui videantur, malim tamen rationi, quam auctoritati illorum, qui
ad immerſionem hanc animum non adverterunt, credere.
Regula igitur ratione immerſionis hæc obſervabitur, fundum nempe ſub-
mergetur, donec chorda arcus extra aquam eminentis ſit = {2mN/Mn}, ubi lit-
teræ m, N, M, &
n idem ſignificant, quod in articulo quarto.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index