Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 303 > >|
1ab ipſo explicatur, fulcimentum non poteſt conſtitui in ipſa
breuiori dentiforcipis parte, qua apprehenditur dens; tum
quia hæc ſimul cum altera parte mouetur, licet per mino­
rem circulationem, quæ ſanè fit circa punctum illud gingi­
uæ, cui in abſtractione conuertendo ſeſe innititur dens, & à
quo ſemper dentiforcipis extremum aliquantulum diſtat,
eo quod nequeat ad illam vſque partem gingiuæ interio­
rem, ac ſolidam vbi huiuſmodi fit nixus pertingere: tum,
etiam quia eſto pars ipſa breuior per ſui extremum non,
moueretur ad motum alterius, ſed quieſceret, non propte­
rea ſequeretur conſtitui fulcimentum huius motionis.
Nam
punctum cuiuſlibet vectis correſpondens puncto fulcimen­
ti cui innititur, penetratur cum illo, & ſimul cum illo quie­
ſcit in motione ipſiusmet vectis; & tamen non poteſt con­
ſtitui fulcimentum ſuæ propriæ motionis.
Nimirum quia,
nihil in ſeipſo poteſt fulciri, ſed ſemper inter fulcimentum,
& ſuffultum ea debet eſſe diſtinctio, quæ eſt inter mobile,
& immobile, vel commotum, & immotum.
Quare cum,
conſtitutum ex dente, ac forcipe ſe habeat per modum vnius
vectis, non ſecus ac ſi eſſet vnicum corpus continuum,
etiam ſi ſecundum punctum aliquod ſibi intrinſecum quie­
ſceret, ac circa illud ſecundum reliquas ſui partes circulari­
ter moueretur; Non propterea poſſet illi tanquam proprio
fulcimento in ſua ipſius motione inniti.
Potius igitur fulci­
mentum conſtituendum eſt extrinſecum, in ea gingiuæ par­
te, quam deſcripſimus vbi dens ipſe in auulſione fulcitur, ac
præmit, doloremque infert non minus, quam vbi ex oppoſito
dimotæ eius radici reſiſtitur.
In calce tandem huius quæſtionis Ariſtoteles ſubnectit,
dentem commotum facilius manu ſola quàm inſtrumento
ſimul auferri.
Quod ſanè intellexerim habita ratione ad
dolorem, quem in dentis abſtractione quiſque vitare, aut
ſaltem minuere intendit; ita vt facilitas ad commoditatem
patientis, non autem ad abſolutam effectus conſecutionem
referatur.
Quo ſenſu id ex eo videtur probari, quoniam ſi
ſemel dens fuerit commotus, & à poſitione ſuæ ſedis dimo-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index