Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
191 119
192 120
193 121
194 122
195
196
197
198 123
199 124
200 125
201 126
202 127
203 128
204
205
206
207 129
208 130
209 131
210 132
211 133
212 134
213 135
214 136
215
216
217
218 137
219 138
220 139
< >
page |< < (125) of 434 > >|
200125HOROLOG. OSCILLATOR.
PROPOSITIO II.
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
TAB. XVIII.
Fig. 1.
POſitis quæ prius, ſi pondera omnia A, B, C,
ſint æqualia;
dico ſummam omnium perpendi-
cularium A D, B E, C F, æquari perpendicula-
ri, à centro gravitatis ductæ, G H, multiplici
ſecundum ponderum numerum.
Quum enim ſumma productorum, à ponderibus ſingulis
in ſuas perpendiculares, æquetur producto ex G H in pon-
dera omnia;
ſitque hìc, propter ponderum æqualitatem,
ſumma illa productorum æqualis producto ex uno pondere
in ſummam omnium perpendicularium;
itemque productum
ex G H in pondera omnia, idem quod productum ex pon-
dere uno in G H, multiplicem ſecundum ponderum nume-
rum:
patet ſummam perpendicularium neceſſario jam æquari
ipſi G H, multiplici ſecundum ponderum numerum.
quod
erat demonſtrandum.
PROPOSITIO III.
SI magnitudines quædam deſcendant omnes, vel
aſcendant, licet inæqualibus intervallis;
alti-
tudines deſcenſus vel aſcenſus cujusque, in ipſam
magnitudinem ductæ, efficient ſummam producto-
rum æqualem ei, quæ fit ex altitudine deſcenſus
vel aſcenſus centri gravitatis omnium magnitudi-
num, ducta in omnes magnitudines.
Sunto magnitudines A, B, C, quæ ex A, B, C, deſcen-
22TAB. XVIII.
Fig. 2.
dant in D, E, F;
vel ex D, E, F, aſcendant in A, B, C.
Sitque earum centrum gravitatis omnium, dum ſunt in
A, B, C, eadem altitudine cum puncto G;
cum vero ſunt in
D, E, F, eadem altitudine cum puncto H.
Dico ſummam
productorum ex altitudine A D in A, B E in B, C F in C,
æquari producto ex G H in omnes A, B, C.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index