Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

List of thumbnails

< >
191
191
192
192
193
193
194
194
195
195
196
196
197
197
198
198
199
199
200
200
< >
page |< < of 524 > >|
1les. Ergo abſoluta vis attractiva corporis Aeſt ad abſolutam vim
attractivam corporis B,ut maſſa corporis Aad maſſam corpo­
ris B. Q.E.D.
DE MOTU
CORPORUM
Corol.1. Hinc ſi ſingula Syſtematis corpora A, B, C, D,&c.
ſeorſim ſpectata trahant cætera omnia viribus acceleratricibus quæ
ſunt reciproce ut quadrata diſtantiarum a trahente; erunt corpo­
rum illorum omnium vires abſolutæ ad invicem ut ſunt ipſa cor­
pora.
Corol.2. Eodem argumento, ſi ſingula Syſtematis corpora
A, B, C, D,&c. ſeorſim ſpectata trahant cætera omnia viribus
acceleratricibus quæ ſunt vel reciproce vel directe in ratione dig­
nitatis cujuſcunQ.E.D.ſtantiarum a trahente, quæve ſecundum Le­
gem quamcunque communem ex diſtantiis ab unoquoque trahente
definiuntur; conſtat quod corporum illorum vires abſolutæ ſunt
ut corpora.
Corol.3. In Syſtemate corporum, quorum vires decreſcunt in
ratione duplicata diſtantiarum, ſi minora circa maximum in Ellipſi­
bus umbilicum communem in maximi illius centro habentibus quam
fieri poteſt accuratiſſimis revolvantur, & radiis ad maximum illud
ductis deſcribant areas temporibus quam maxime proportionales:
erunt corporum illorum vires abſolutæ ad invicem, aut accurate aut
quamproxime in ratione corporum; & contra.
Patet per Corol.
Prop.
LXVIII collatum cum hujus Corol. 1.
Scholium.
His Propoſitionibus manuducimur ad analogiam inter vires cen­
tripetas & corpora centralia, ad quæ vires illæ dirigi ſolent.
Ra­
tioni enim conſentaneum eſt, ut vires quæ ad corpora diriguntur
pendeant ab eorundem natura & quantitate, ut fit in Magneticis.

Et quoties hujuſmodi caſus incidunt, æſtimandæ erunt corporum
attractiones, aſſignando ſingulis eorum particulis vires proprias,
& colligendo ſummas virium.
Vocem Attractionis hic generaliter
uſurpo pro corporum conatu quocunque accedendi ad invicem;
ſive conatus iſte fiat ab actione corporum, vel ſe mutuo petentium,
vel per Spiritus emiſſos ſe invicem agitantium, ſive is ab actione
Ætheris, aut Aeris, Mediive cujuſcunque ſeu corporei ſeu incorpo­
rei oriatur corpora innatantia in ſe invicem utcunQ.E.I.pellentis.

Eodem ſenſu generali uſurpo vocem Impulſus, non ſpecies virium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index